XVI
ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
In Omnibus omnino apparet auctor, qui in capitulo Bremensivixit, optime cognita habuit legationis euangelicae in sep-tentrionali Europa fata, haud dubie per Adalbertum iuni-orem episcopum, et qui eadem fere litterarum suppellectili,praesertim linguae Latinae et auctorum Romanorum notitiagaudebat, qua Adamus noster. Sunt nonnulla scholia incodice Lugdunensi, veluti Nr. 16, 19, 20, quae in ceteris co-dicibus frustra quaeruntur. Quae codex Guelferbytanusexhibet scholia, ea omnia in codice 4 iisdem fere verbisaut aeque ac scholia margini adscripta aut textui insertasunt. Codex Sorensis autem nonnulla eorum brevius con-traxit, et pauca habet, videlicet Nr. 24. et 34, quae codex4 tantum repetit. Causa vero nulla est, cur omnia scholia,annotatis illis quibus depromta sunt codicibus, textui co-dicis Vindobonensis non subiungamus.
Hoc vero fundamento editionem nostram quasi super-struere minime dubitavimus. Cum illo codex Lugdunensis,quantum ex fragmentis eius coniicere licet, accitratissimeconvenit. Hic vel ipsos locos, qui in codice Vindobonensiin ipso textu, apud ceteros vero inter scholia leguntur, et•p. 278 .ipse in textu * habet. Omnium vero codicum Lugdunensemoptime descriptum esse, vel probat ipsa lectio l. II, c. 14.Evraccus pro Curacco. Mura scriptoris vitia tamen excodicibus 2 et 3, inter se plurimum consentientibus, necnonex Annalista Saxone emendanda sunt. Quantum hic cumcodice Vindobonensi convenit, liquet apud illum ad a. 983.ex verbis: ‘Heueldi’ et ‘Wilini’. Eadem verba: ‘vel Heruli’et 1 vel Walani’ manu secunda superaddita sunt, ut similitermanu secunda in codicibus Vindobonensi et LugdunensiAdami l. II, c. 18. At codex 4 similiter saepissime atten-dendus nobis erat, cum, nisi ubi textum pro arbitrio suoscriptor immutavit, ille cum codicibus Vindobonensi etLugdunensi haud raro magis convenit, quam cum Guel-ferbytano et Sorensi.
Cavendum tamen est, ne nimium pretium codicibus his(2 et 3) attribuatur, cum iis plurima vitia scripturae etparvae omissiones cum codice 4 communia sint; v. c. I. I,c. 6. 37. 55. 62; l. II, c. 5. 9. 40. 46. 48. 67; l. III, c. 9.32. I. IV, c. 3. Vel ipsi errores graviores notandi sunt,veluti l. II, 5. de archiepiscopo Brunone, c. 9, ubi Leopromtus dicitur, c. 40, ubi Mystiivoi appellatur Mistroivoi.
Similiter mutationes quaedam parvae textus, tum gram-maticae tum styli, codicibus 2, 3 et 4 communes sunt, v. c.I. II, c. 78. ‘si fata concessissent’ pro ‘si fata concesserint’.L. /17, c. 64. ‘cognovit’ pro ‘cognoscens’; c. 68. ‘susten-tari’ pro ‘sustineri’; c. 70. ‘esset’ pro ‘est’. Lectiones
_ ••