ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
XV
Descriptione insularum aquilonis in linguam Suecicam ver-sum edidit * Ioc. Erid. Peringskiold, Stockholm 1718 ; eun-'demque in linguam Danicam vertit notisque instruxit P. F.Suhm in opere suo: Historie af Danmark T. IV, p. 490 sq.
Plurima ad interpretationem Adami Bremensis prae-sertim saeculo antecedente, saepissime quoque in eius vitu-perationem, scripta leguntur, quae scriptorum ipsorum tantumignorantiam circa fontes Adami Bremensis et historiam suitemporis probant 1 . Optime vero de Adamo nostro meritisunt: v. Seelen in Diatribe de Adamo Bremensi; I.Ph.Murrayin dissertationibus duabus de Descriptione terrarum septen-trionalium, impressis in Novis Commentariis societatis reg.scientiar. Gottingen. T. I; A. Ch. Wedekind in libro: Notenzu einigen Geschichtsschreibern des Mittelalters ; Iac. Asmussenin dissertatione de fontibus Adami Bremensis Kiliae 1834;Lud. Giesebrecht tum in dissertationibus suis: ‘ lieber dieNordlandskunde Adams von Bremen’ (in ‘Histor. u. liter ar.Abhandlungen der K. Deutschen Gesellschaft zu Königsberg’.1834. T. HI.) et ‘Zur Beurtheilung Adams von Bremen ’(in ‘Baltische Studien’ T. VI, p. 183 seq.), tum in operesuo: ‘Wendische Geschichten aus den Jahren 780—1182';Geiger in historia Sueciae, et Dahlmannus noster in historiaDaniae, quae Norvegiam et Islandiam simul amplectitur.
Nova operum Adami editio vel maximis propter hocobstructa est difficultatibus, quod plures eorum recensionesexstant, quarum quamlibet quantumvis a ceteris discrepan-tem ab ipso Adamo profectam esse vix est quod negemus,quamquam codicum, quos possidemus, nullum ab eo con-scriptum esse apparet. Codicem Vindobonensem, qui saeculoXIII. exaratus est, Adamo ipsi non deberi patet. CodicemLugdunensem Adami ipsius fuisse haud verisimile est, cum,si res, quae in illis quae vulgo dicuntur scholiis, quibushic codex prae omnibus aliis codicibus abundasse videtur,traduntur, ei cognitae fuissent, plurima eorum textui ipsiinserere auctor ipse haud omisisset. Minime tamen margi-nalia codicis Lugdunensis ab Adamo profecta esse, procerto denegari potest. Neque quicquam in omnibus ceterisscholiis reperitur, quod serioris aevi auctorem indigitet 2 .
1) De erroribus chronologicis Adamo imputandis confer quae passimadnotavimus, veluti ad 1. I, c. 12, 20 sq. 26. 34. 40. 42; 1. II, c. 8.9. 21. 33; 1. III, c. 33. 43. Errores geographicos strinximus ad 1. I,c. 3. 31. et alibi. Quorum plurimi deprehenduntur in libro IV. Plerum-que orti sunt ex fide nimia tributa geographis aliisque auctoribus Ro-manis, quos vel ipse nonnunqnam male interpretatus est. 2) [Cf.quae Hirsch et Usinger hac de re disputaverunt, Jahrb. Heinrich II.Vol. II, p. 473 et 480. Equidem scholia quaedam ex Helmoldo sumtaesse putarim. G. W.]
t. 277.