XIV
ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
quem secutus est, ille fuit quem supra tertio loco enumera-vimus.
Paucissima huius editionis exempla in Germaniam per-venere, quare iam anno 1595. Erpoldus Lindenbruch, cano-nicus Hambur g ensis, novam historiae Adami Bremensiseditionem paravit, in qua codicem Henrici Panzovii, producisCimbrici, secutus est, collato altero Ottonis a During, de-cani Bremensis, exemplari. Codex ille non solum lectio-num varietate et diversa capitum distinctione ab exemplariVelleano discrepabat, sed et libellum de insulis aquilonispraebebat, quem Lindenbruch tunc primum edidit. Prodiithic liber Lugduni Batavorum ex officina Plantiniana apudFranciscum Raphelengium in 4 t0 .
Hanc editionem repetivit ipse E. Lindenbruch in libro,quem anno 1609. edidit sub titulo: Scriptores rerum Ger-manicarum septentrionalium, forma maxima. Miror eumhic scholia antiqua omisisse. Et alia insunt huic librovitia, ex editoris negligentia orta. — Quartam Adami edi-tionem curavit Loachim Lohannes Maderus, rector scholaeSchoeningensis, Helmestadii 1670. 4 t0 . Editionem Linden-brogianam anni 1609. secutus est, additis tamen scholiiseditionis prioris. Plurimae vero sententiae et versus inlibro suo desunt, qui praeterea plurimis aliis scatet vitiistypo graphicis.
CI. I. A. Fabricius repetiit editionem Scriptorum rerumGermanicarum septentrionalium ab E. Lindenbruch collec-torum, Hamburgi 170 Q. fol. Sed in textu Adami Bremensisnon ipsam editionem Lindenbrogianam, sed pessimam Ma-deri est secutus.
Libellum de insulis aquilonis separativi edidit Iohan.Messenius Holmiae 1615. 4 t0 , qui iterum prelo est subditusin Stephani Iohannis Stephanii Sylloge scriptorum de regnoDaniae. Lugduni Batav. Elzevir. 1629. 12 mo .
Adami historiam ecclesiasticam in linguam Germanicamtransferre conabatur Erpoldus Lindenbruch. Quae tamenversio typis excusa non est, sicut Gallica versio, quam antehos quadraginta seu quinquaginta annos quidam de Chastelus,ex urbe Salmurio oriundus, perfecit. Maiorem partemlibrorum IIP. et LV. Gestorum, quae pontificis Adalbertihistoriam respicit, in sermonem Germanicum vertit F.B. de Buchholz ad calcem versionis Historiae LambertiHersfeldensis. Versionem utriusque operis Adami, quammelius omisisset, suscepit quidam C. Misegaes et vel ipseBremae anno 1825. typis dedit. [Novam versionem I. C.M. Laurent in Geshichtschreiber der Deutschen Vorzeit, Berol.1870, cum praefatione Lappenbergii dedit.] Libellum de