Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
25
Einzelbild herunterladen
 

ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 841. 25

coegit. Hlotharius, audita suorum fuga Karolique adventu,iterum Rhenum transponit. Dispositisque adversus Hludo-wicum custodiis, obviam Karolo proficiscitur. Hludowicusin Hlotharii adversus se dispositas turmas irruens 3 , magnaqueex parte internicioni b donans, ceteros in fugam egit; acdeinde fratri Karolo opem laturus properare festinat.

Interea pyratae D an orum ab oceano Euripo 1 devecti,Rotumam 0 - 2 irruentes, rapinis, ferro ignique bachantes, urbem,monachos reliquumque vulgum d et caedibus et captivitatepessumdederunt et omnia monasteria seu e [quae]cumqueloca flumini Sequanae adhaerentia aut depopulati sunt autmultis acceptis pecuniis territa reliquerunt f .

Hlodowico denique propinquanti Karolus frater summodesiderio atque amore obvius venit, pariterque coniuncti,sicut fraterna caritate, ita etiam castrorum metatione, con-vivii etiam consiliorumque unitate, apud fratrem Hlothariumsuper pacis et unanimitatiss, totius quoque populi et regnigubernatione, creberrimis legationibus satisagunt. Qui tamensaepissimis eos legatis et iuramentis 11 ludens, tandem, receptoab Aquitania Pippino, Pippini dudum defuncti fratris filio,in pago Altiodorensi, in loco qui dicitur Fontanidus 3 utrumquefratrem regni portionibus hostili apparatu privare 1 contendit.Cumque ad pacis fraternitatisque concordiam minime revo-cari 11 posset, obviis fratribus 7. Kalend. Iui. die sabbato maneinterceptus, multis utrimque cadentibus, compluribus pro-fligatis, turpiter victus 1 aufugit. Palantium autem caedespassim agitabatur, donec Hlodowicus et Karolus pietate fer-ventes ab eorum interfectione cessandum decreverunt. Quinetiam longius a castris obtentu christianitatis fugientes per-sequi desierunt, episcopisque mandatum, ut die m crastina,qua eiusdem rei gratia in loco eodem stativa 11 habuerunt,mortuorum cadavera, prout temporis oportunitas sineret,sepulturae mandarent. In quo praelio Georgius Ravennatesepiscopus a Gregorio Romano pontifice ad Hlotharium fra-tresque eius pacis gratia directus, sed a Hlothario detentusneque ad fratres venire permissus, captus est et cum honoread propria remissus. Hlotharius terga vertens et Aquas-granii 0 perveniens, Saxones ceterosque confines restaurandi

a) irruans 1. b) internecioni corr. internicioni 1. c) Rotomam 2. d) vulgusvel c. vel c. 2; c. vel capt. Chr.Norm. e) seucumque 1. 2; cf. infra a. 851, p. 39.decumque. f) requirunt 1; p. recesserunt. Chr. Nomi g) humanitatis 2.h) iumtis 1; iumentis 2. i) private. 2. k) revocare 1. 1) victas 1. m) de 3.

n) statua 1. 2. o) Aquasgrani 2, et ita post.

1) Freto Caletano , Canal. 2) Rouen. 3) Varias de loco opiniones

recenset Diimmler , 1 Ostfranh . Reicli 1, p. 151, n.