Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

24 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 840.841.

840.

Imperator autem nativitatis atque apparitionis dominicaeFebr. 2. festum, sed et beatae semper virginis Mariae purificationemin urbe Pictavorum celebrans, motus Aquitanicos componeresatagebat, cum interim, propinquante quadragesimale a obser-vatione, sinistrum quippiam illi nunciatum est, Hlodowicumvidelicet, filium suum, consueta iam dudum insolentia h usquead Rhenum regni c gubernacula usurpare. Quo admodum 3nuncio motus, relictis augusta et filio Karolo cum non paucaparte exercitus in urbe memorata, ipse ad Aquis palatiumMart.28. veniens, resurrectione dominica inibi celebrata, Germaniamtransposito Rheno ingreditur, fugatoque filio et paganorumexterarumque gentium adminicula etiam sui praesentia, com-pluribus datis muneribus, expetente, eum ulterius persequidestitit. Eclipsis solis 3. Non. Mai. ante nonam diei horam 1multis in locis a plurimis visa est. Imperator vero a per-sequendo filio rediens, correptus morbo, in insula Rheni infraMogontiam ad prospectum Ingulenheim palatii sita 12. Kalen-das Iulii defunctus est.

Hlotharius, comperto genitoris obitu, ab Italia Galliasingressus, iura naturae transgressus, imperatorio elatus nomine,in utrumque fratrem, Hludowicum videlicet et Karolum, hosti-liter armatur, et nunc hunc, nunc illum praelio impetit, sedutrimque minus prospere. Secundum suam dumtaxat inso-lentiam patrato e negotio, quibusdam conditionibus usque adtempus ab utroque discessit; nec tamen contra eos, seu clamseu f manifeste, pravitatem suae cupiditatis adque crudeli-tatis destitit machinari.

841.

Hludowicus autem et Karolus, alter ultras, alter citraRhenum, partim vi partim minis partim honoribus partimquibusdam conditionibus omnes partium' 1 suarum sibi velsubdunt vel conciliant. Et Hlotharius quidem diebus quadra-gesimae Moguntiam usque adversus Hludowicum procinctumducit; sed obsistente ipso, a transitu fluminis diu abstinetur;verum astu quodam atque perfidia populi Hludowico in-haerentis Hlothario 1 transeunte, Hlodowicus Baioariam petivit.Karolum k quoque a Sequanae transitu Hlotliarii multiplexpopulus nititur inhibere; qui tamen, virili prudentia pruden-tique virtute transposito flumine, omnes in fugam bis terque

a) quadragesimali 2. b) insollortia 2. c) regnum gubernaculi 1. d) Quo-modum corr. Quo admodum 1. e) patroto 2. f) sive 2. g) utra 1.h) patium 1. i) Lotbario h. I. i. 2. k) Karolus corr. Karolum 1.

1) Circa meridiem . P.