Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

12 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 836.

ut suos, quibus maxime fidebat, legatos® ad patrem dirigeret,cum quibus tractari de sui honore atque salute posset, etqui paternam erga illum voluntatem audire sibique fideliternunciare valerent. Qui patris iussionibus non usquequaquerefragans lj , mense Maio in villa Theodonis ad imperatorispraesentiam direxit Walonem abbatem. C1 , cum qui-

bus de adventu eius tractatum est ac nostra ex parte fir-matum, ut incolomis una cum suis ad patris venire d prae-sentiam et deinceps redire potuisset; sed et a suis similitersacramento promissum est, eum ad genitoris sui praesentiamstatuto placito absque dilatione venturum. Quibus absolutis,ipse®, circa Rumerici-montem 2 diebus aliquod f venationepatrata, tandem mense Septembri ad indictum placitum Wor-matiam venit. In quo cum dona annualia more solito reci-peret ac Hlotharium opperiretur, nunciatus est febri cor-reptus nullatenus advenire posse. Ad quem directis denuoHugone abbate 3 et Adalgario comite, de infirmitate ac recupe-ratione eius et voluntate in posterum veniendi quaesitum est,necnon de restitutione rerum ecclesiis % Dei in Francia con-stitutis, quae in Italia sitae a suis pro libitu fuerant usur-patae; verum et de episcopis atque comitibus, qui dudumcum 1 ' augusta fideli devotione de Italia venerant, ut eiset 1 sedes propriae 11 redderentur. Ad haec Hlotharius permissos suos, oppositis quibusdam conditionibus, non in omni-bus se assentiri posse, mandavit. Eodem tempore Nord-manni Dorestadum et Frisiam rursum depopulati sunt. Sedet Ilorich 1 rex Danorum per legatos suos in eodem placitoamicitiae atque oboedientiae conditiones mandans, se nulla-tenus eorum inportunitatibus adsensum prebuisse testatus 1 ",de suorum ad imperatorem missorum" interfectione con-questus est, qui dudum circa Coloniam Agrippinam quorun-dam praesumptione necati fuerant; quorum necem etiam im-perator, missis ad hoc solum legatis, iustissime ultus est.Peracta autumnali venatione in Franconofurd palatio, adAquisgrani reversus est. Ubi etiam missi eiusdem Ilorichvenerunt, quaerentes summam eorum quos ipse captos exhis interfici fecerat qui in nostros fines talia iam dudummoliti sunt. Asenarius quoque citerioris Wasconiae comes,

a) e corr. 1. b) refrangans 1. c) nomina quaedam excidisse manifestum; cf. T'.Hlud. c. 55. P. d) veniret edd. e) ipsa 1. f) ita pro aliquot saepius 1.g) ecclesias 1. h) f. d. c. a. 2. i) deest 2. k) quaedam deesse videntur; etcomitatus ac beneficia seu res propriae suppi. Ch., nescio unde sumta; certe in 1et 2 desunt. 1) Horic 2, corr. Horicli 1. m) t. est sequentibus omissis 2. n) mis-sorem 1.

1) Richardum ostiarium et Fberhardum comitem nominat Thegani

appendix. 2) Remiremont. 3) Fratre imperatoris; cf. V. Hlud . c. 55.