Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
VI
Einzelbild herunterladen
 

VI

ANNALES BERTINIANI.

sium episcopo, deberi, ex Hincmari Remensis epistola 25.ad Egilonem archiepiscopum Senonensem directa 1 intelli-gitur, qua ita scribit: domnus Prudentius in annali gestorumnostrorum regum, quae composuit, ad confirmandam suamsententiam, gestis anni dominicae incarnationis 859. indiditdicens:Nicolaus pontifex Romanus de gratia Dei et liberoarbitrio, de veritate geminae praedestinationis et de sanguineChristi, ut pro credentibus omnibus fusus sit, fideliter con-firmat et catholice decernit; quod per alium non audivimus,nec alibi legimus. Unde, quia ipsa gesta, quibus haec con-scripta sunt, iam in plurimorum manus devenerunt, necesseest, ut taliter de hoc domno apostolico suggeratis, ne scan-dalum inde in ecclesia veniat.Ipsum autem annale

quod dico, rex habet, et ipse est ille liber, quem coram vobisin ecclesia, ubi vos nobis commendavit, coram vobis ab illomihi praestitam ei reddidi. Verba ab Hincmaro relata, inannalibus nostris sub finem anni 859. leguntur. Cum veroPrudentius anno 861, ut ibi paido post habetur, obierit,certe ultra eius anni initium opus suum producere nonpotuit. Doctissimus olim abbas Lebeufi peculiari ea de redissertatione 2 commentatus, reliqua inde ab a. 861. a prio-ribus plane diversa esse probavit. Et primum quoad sin-gulas voces, Prudentium ex Hispania oriundum, patriomore, qiiotiescunque occurrat 3 , non epiphaniae sed appari-tionis Domini festum dicere, res Francorum et in universumchristianorum nostras vocare 4 , si qua res poscat, non vocemhostis sed Romano more exercitus adhibere, utque ex IuliiCaesaris commentariis et Itinerario Antoniniano didicerit,urbes Galliae veteri appellatione Agedincum Senonum,Augustam Trecorum, Augustam Trevirorum, Augustam Vero-manduorum, Caesarodunum Turonum, Durocortorum Remo-rum, Samarobrivam Ambianorum, Lotitiam Parisiorum, TullumLeucorum nominare, dum contra a continuatore operis postannum 861. semel tantum Durocortorum Remorum adhi-beatur, et vox hostis loco exercitus 5 * * genere masculino etfeminino, et honores 6 loco beneficia feudalia apud eumoccurrant, proposuit. Porro Prudentium non solum Hispa-nica plurima referre 8 , sed in omnibus quae memoratu dignacontigerint, mutationibus solis et lunae 9 , cometis 10 , aurora

1) Hincmari Opera II, p. 292. 2)Dissertationis sur Vhistoire eccli-

siastique et civile de Paris'. Paris. 1739. p. 432499. 3) A. 838.

839. 840. 842. 4) A. 836. 837 bis. 838 bis. 839. 845. 847. 849. 850.

5) A. 865. 866. 867. 872 873. 875. 880. 6) Prudentius semel

a. 839. de honoribus beneficiariis loquitur. 7) A. 865. 866. 869 bis.

872. 882. 8) A. 839. et 847. de Puotone; 844. 847. 848. 849. 852.

858. 859. 9) A. 838. 840. 860. 10) A. 855.