Druckschrift 
Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum : quoad extant, cum vita Catonis et Attici et fragmentis
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

12i XXV. ATTICüS. CAT. XVI. XVII.

rem videretur agerc. Xumquam suscepti negotii eunipertaesuni est. Suam cnim existimalionem in ea reagi putabat: qua nihil liabebal carius. 3. Quo (icbat,ut omnia Ciceronum, Catonis, Marii, Q. Ilortensii, Au-li Torquati, multorum praeterea equitum Romanorumnegotia proeuraret. Ex quo iudicari poterat, non iner-tia,sed iudicio fugisse reipublicae procurationem.

XVI. Ilumanitatis vero nullum adferre maius te-stimonium possum, quam quod adolescens idem seniSullae fuerit iucundissimus, senex adolescenti M. Bru-to; cum aequalibus autem suis, Q. Ilortensio et M.Cicerone, sic vixcrit, ut iudicarc difficilc sit, cui aetatifuerit aptissimus. 2. Quamquam eum praecipue dile-xit Cicero, ut ne frater quidern ei Quintus carior fue-rit aut familiarior. 3. Ei rei sunt indicio, praeter eoslibros, in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgussunt editi, sexdecim Volumina epistolarum, ab consu-latu eius usque ad extrcmum tempus ad Atticum mis-sarum: quae qui legat, non mullum desiderct histo-riam contexfam illorum temporum. t. Sic enimomnia de studiis principum, vitiis ducum, mutationi-bus reipubl. perscripta sunt, ut nihil in iis non appa-reat, et facile existimari possit, prudentiam quodam-modo esse divinationem. Non enim Cicero ea solum,quae vivo se acciderunt, futura praedixit, sed etiamquae nunc usu veniunt, cecinit, ut vates.

XVII. De pietate autem Attici quid plura comme-morem? quum hoc ipsum vere gloriantem audierimin funere matris suae, quam extulit annorum nonagin-ta, quum esset septem et sexaginta, se numquam cummatrc in gratiam redisse, numquam cum sorore fuissein simultate, quam prope aequalem habeliat. 2. Quodest signum, aut nullam umquam inter eos qucrimoni-