XXV. ATTICÜS. CAP. XVIII. XIX. 125
am intercessisse, aut liuno ea fuisse in suos indulgen-tia, ut, quos amare deberet, irasci eis nefas duceret.3. Neque id fecit natura solum, quamquam omnes eiparemus, sed etiam doctrina. Nam et principum phi-losophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis ad vi-tam agendam, non ad ostcntationem, uterelur.
XVIII. Moris etiam maiorum summus imitatorfuit antiquitatisque amator: quam adeo diligenter ha-buit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposue-rit, quo magistratus ornavit. 2. Nulla enim lex, ne-que pax, neque bellum, neque res illustris est populiRomani, quae non in eo suo tempore sit notata: et,quod difficillimum fuit, sic familiarum originem sub-texuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possi-mus cognoscere. 3. Fecit hoc idem separatim in aliislibris; ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpead hanc aetalem ordine enumeravit, notatis, qui, a quo-que ortus, quos honores, quibusque temporibus cepis-set. 4. Pari modo Marcelli Claudii, Marcellorum;Scipionis Cornelii et Fabii Maximi, Fabiorumet Aemi-liorum quoque: quibus libris nihil potest esse dulciusiis, qui aliquam cupiditalem habent noliliae clarorumvirorum. 5. Attigit quoque poeticen: credimus, necius expers esset suavitatis. Namque versibus, quihonore rcrumque gestarum amplitudine ceteros Roma-ni populi praestiterunt, cxposuit ita, 6. ut sub sin-gulorum imaginibus facta magistratusquo eorum nonamplius quaternis quinisve versibus descripserit: quodvix credcndum sit, tantas res tarn breviter potuissedeclarari. Est etiam unus liber, Graece confectus, deconsulatu Ciceronis.
XIX. Ilactenus Atlico vivo edita haec a nobis sunt.Nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit,