XXV. ATTICÜS. CAP. XII. 121
nullas inimicitias gessit: quod neque laedcbat quem-quam, neque, si quam iniuriam acceperat, malebatulcisci, quam oblivisci. Idem immorlali memoriapereepta retinebat beneficia; quae aulem ipse tribue-rat, tamdiu meminerat, quoad ille gratus erat, qui ac-ceperat. 6. Itaque hio fecit, ut vere dictum videatur:Sui cuique mores fingunt fortunam. Neque tarnen pri-us ille fortunam, quam se ipse, finxit: qui cavit, nequa in re iure plecteretur.
XII. Ilis igilur rebus effecit, ut M. VipsaniusAgrippa, intima familiaritate coniunctus adolescentiCaesari, quum propter suam gratiam et Caesaris potcn-tiam nullius conditionis non liaberet potestatem, potis-simunreius deligeret adünitatem, praeoptaretque equi-tis Romani filiam gcnerosarum nuptiis. 2. Atque ha-rum nuptiarum conciliator fuit (non est enim celan-dum) M. Antonius, triumvir reipubl. constituendae:cuius gratia quum augere possessiones posset suas,tantum afuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usussit ea, nisi in deprecandis amicorum autpericulis autincommodis. 3. Quod quidem sub ipsa proscriptioneperillustre fuit. Nam quum L. Saufeii, equitis Ro-mani, aequalis sui, qui cum eo complures annos, Stu-dio ductus philosophiae, Athenis habitarat, habebatquein Italia pretiosas possessiones, triumyiri bona vendi-dissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur: At-tici labore atque industria factum est, ut eodem nuntioSaufeius fieret certior, se patrimonium amisisse et re-cuperasse. i. Idem L. Iulium Calidum, quem postLucretii Catullique mortem multo elegantissimum po-etam nostram tulisse aetatcm vere videor posse cünten-dere, neque minus virum bonum optimisque artibuseruditum, post proscriptionem equitum propter magnas