Druckschrift 
Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum : quoad extant, cum vita Catonis et Attici et fragmentis
Entstehung
Seite
113
Einzelbild herunterladen
 

XXV. ATTICUS. CAP. I. II. 113

ponii Attici. Quare studiosos Catonis ad illud Volu-men delegamus.

XXV.

T. POMPONIÜS ATTICUS.

Cap. I.

T. Pompon ius Atticus, ab origine ultima stir-pis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptameque,strem obtinuit dignitatem. 2. Patre usus est di-ligente, indulgente, et, ut tum erant tempora, diti, in-primisque studioso litterarum. Hic, prout ipse ama-bat litteras, Omnibus doctrinis, quibus puerilis aetasimpertiri debet, fdium erudivit. 3. Erat autem inpuero, praeter dooilitatem ingenii, summa suavitas orisac vocis, ut non solum celeriter acciperet, quae trade-bantur, sed etiam excellenter pronunciaret. Qua exre in pueritia nobilis inter aequales ferebatur, clarius-que exsplendescebat, quam generosi condiscipuli ani-mo aequo ferre possent. i. Itaque incitabat omnesStudio suo; quo in numero fuerunt L. Torquatus, C.Marius filius, M. Cicero: quos consuetudine sua sicsibi devinxit, ut nemo iis perpetuo fuerit carior.

II. Pater mature decessit. Ipse adolescentulus pro-pter adfinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebis interfe-ctus est, non expers fuit illius periculi. Namque Ani-cia, Pomponii consobrina, nupserat M. Servio, fratriSulpicii. 2. Itaque interfecto Sulpicio posteaquam vi-dit, Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam, ne-que sibi dari facultalem pro dignitale vivendi, quin al-terutram partem offenderet, dissociatis animis civium,Corn. Nep. II