XVII. AGESILAüS. CAP. VIII. 79
monii se numquam refecerunt, neque prislinum impc-rium recuperarunt: quum interim Agesilaus non desti-tit, quibuscumque rebus posset, patriam iuvare. 2.Nam quum praecipueLacedaemonii indigerent pecunia,iile omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: aquibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. 3.Atque in hoc illud inprimis fuit admirabile: quum ma-xima munera ei ab regibus et dynastis civitatibusqueconferrentur, nihil umquam domum suam contulit, ni-hil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. 4. Do-mo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitormaiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nul-lum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat;contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. Sicenim erat instructa, ut nulla in re dißerret a cuiusvisinopis atque privati.
VIII. Atque hic tantus vir, ut naturam fautricemhabuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficamnactus est in corpore fingendo. Nam et statura fuit hu-mili, et corpore exiguo, et claudus altero pede. Quaeres etiam nonnullam afferebat deformitatem: atqueignoti, faciem eius quum intuerentur, contemnebant;qui autem virtutes noverant, non poterant admirari sa-tis. 2. Quod ei usu venit, quum annorum octogintasubsidio Tacho in Aegyptum isset, et in acta cum suisaccubuisset sine ullo tecto; stratumque haberet tale, utterra tecta esset stramentis, neque huc amplius, quampellis esset iniecta; eodemque comites omnes accubuis-sent vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatusnon modo in bis regem neminem significaret, sed ho-minis non beatissimi suspicionem praeberet. 3. Iluiusde adventu fama quum ad regios esset perlata, celeritermunera eo cuiusque generis sunt adlata. His quacren-