78 XVII. AGESILAUS. CAP. VI. VII.
a se victi vitio adversariorum concidissent: namque illamultitudine, si sana mens esset, Graeclae suppliciumPersas dare potuisse. 3. Idem quum adversarios intramoenia compulisset, et, utCorinthum oppugnaret,multihortarentur, negavit, id suae virtuti convenire: se enimeum esse dixit, qui ad officium peecantes redirc cogeret,non, qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. 4.Namsi, inquit, eos exsiinguere voluerimus, quinobis-cum adversus barbaros stelerunt, nosmelipsi nos expu-gnaverimus, illis quiescentibus. Quo facto sine negolio,quum voluerint, nos oppriment.
VI. Interim accidit illa calamitas apud Leuctra La-cedaemoniis: quo ne proficisceretur, quum a plerisquead exeundum premeretur, ut si de exitu divinaret, exirenoluit. Idem, quum Epaminondas Spartam oppugna-ret, essetque sine muris oppidum, talem se imperatorempraebuit, ut eo tempore Omnibus apparuerit, nisi illefuisset, Spartam futuram non fuisse. 2. In quo qui-dem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit univer-sis. Nam quum quidam adolescentuli, hostium ad-ventu perterriti, ad Thebanos transfugere vellent, et lo-cum extra urbem editum cepissent: Agesilaus, qui per-niciosissimum fore videret, si animadversum esset,quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eovenit, atque, ut si bono animo fecissent, laudavit Consi-lium eorum, quod eum locum occupassent, et se quo-que id fieri debere animadvertisse. 3. Sic adolescen-tulos simulata laudatione recuperavit, et adiunctis desuis comitibus locum tutum reliquit. Namque illi,aucto numero eorum, qui expertes erant consilii, com-movere se non sunt ausi, eoque libentius, quod laterearbitrabantur, (piae cogitarant.
VII. Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedae-