quibus venerat, navigaret, Sicque aliis recedentibus ille mansit.Non multis autem elapsis horis navis procellis ac fluctibusobruta periit, et omnes in ea existentcs.
Porro venti illi inutiles magis ac magis augmentati sunt,et tribus diebus ac noctibus in illis rupibus mansimus etquotiens egressi fuimus, totiens vi ventorum reinjecti fuimus,cum maxima molestia omnium. Veruntamcn illa molestia fuitnostra salus. Nam dum triduo post bono vento afTlantc deillo loco mare altum peteremus, occurrit nobis una galeapraedalis venetiana, et dum juxta nos venisset, interrogaveruntnos gubernatores, an aliquid passi fuissemus in via marispridie vel nudius tertius? Quibus cum diceremus, nihil, nisiventos contrarios, qui nos iactassent in montana, dixerunt,benedicti sint venti illi, qui vos ad loca occulta jactaverunt.Si enim in latitudine maris pridie fuissetis, in classem armatamturcicam incidissetis, quae pergit contra Apuliam, ut ibipraedas a Christianis sumat. IIoc audito (13 A) Deumlaudavimus, qui nos eripuit de manibus tureorum hac vice.
Processimus autem et post aliquot dies ad Kursulam inIllyrium venimus, et portum Kursulae civitatis ingressi manemissam ibi audivimus. Est autem Kursula civitas in Illyricosita, et alio nomine vocatur Prepo in alto, supra montempetrosum sita vel locata, parva quidem sed populosa, subdominio Venetorum, et muris ac turribus bene munita, et estibi Episcopatus.
Porro timor magnus invasit omnes inhabitatores ejus,praecaventes, ne forte turei, quos per mare vagari ad praedamviderunt cottidie, etiam eos invaderent, et mirabantur denobis, quod navigare per mare praesumeremus in tanto peri-culo, Et prudentes regressum nobis consulebant, Sed adhaec minime intendimus. Navem autem ingressi sumus, emtisin civitate vino, et panibus, et aliis necessariis. Dumvero antemonem sursum traherent, ex cujusdam galeotaenegligentia deorsum ruit, et quendam alium galeotam percu-tiens exstinxit. Iluic periculoso casui prope astitit DominusScnomanensis episcopus, et ego ad latus ejus, cum multisaliis, et parum distabat, quod omnes fuissemus oppressiet exstincti. Juvenem autem exstinctum, involutum Jinteo,