Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Seite
33
Einzelbild herunterladen
 

Sic ergo omnes, tam peregrini quam alii, galeam ingressisumus, et erat numerus peregrinantium centum et decem,omnium vero hominum iu galea simul intrantium CCCXXX.Levatis ergo anchoris et velis expansis in nomine Domininavigare incepimus, sequentes ventum, qui satis prosper erat,ita, quod in duabus horis ab omni terrae aspectu ejecti inaltum fuimus. Non tamen diu duravit ventus prosper, ettertio die ad Parentiam, civitatem Histriae, quae est unanatio Dalmatiae, applicuimus. Ibi homines terruerunt nos,dicentes nobis terribilia de Tureis; quapropter per aliquotdies ibi mansimus, quia dixerant nobis, quod cum pace inCorcyram insulam non possemus venire, pro eo, quod tureiusque in mare Adriaticum se diffudissent, et omne, quodoccurreret, captivarent et spoliarent. Hoc tamen non obstantoa portu illo recessimus, et tarda navigatione post aliquot diesJadram (Jaderam, vulgo Zaram) civitatem Dalmatiae appli-cuimus. Audito autem, quod pestis in ea regnaret, avertimusnos citius a civitate illa, et lenta navigatione ac taediosaprocessimus, et Lesinam civitatem venimus, ubi, dum inportum intrare vellemus, venit ventus bonus, cui vela com-misimus, et dimittentes Lesinam fortiter processimus peraliquot horas. Post hoc surrexit ventus nobis penitus inutilis,et facto euripo incidimus in quaedam solitaria et asperrimaloca Croatiae, et coacti fuimus, portum desertum petere, etvela remittere inter alta montana scopulosa. Ad fugiendumautem taedium descendimus in scaphis ad terram. Et ccce,defunctus unus, quem mare ejecerat, jacuit ibi in sabulo,foetens putredine. Galeotae autem, sicut sunt superstitiosi,territi ad mortui inventionem praedicere mala futura nobiscoeperunt, et longius a corpore illo nos abduxerunt, nec erat,qui misereretur mortuo et sepulturam praestaret, et forte, siquis eum sepelivisset ipsum corpus mortuum bona futurapronunliasset. Sicut legimus de Simonide philosopho Poeta,ut narrat Valerius Maximus L. 1. C. VII. excmpl. 8, quimare navigans, et litus petens, invenit mortuum corpus inhu-matum , et statim misericordia motus sepelivit, et dum corpusevolveret, mittendum in fossam, vocem emisit defunctus,prohibens suum benefactorem, ne crastina die cum aliis, cum

3