Druckschrift 
1 (1843)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

sublata pristina indole ordo foliorum et paginarum codicisinterpositis numeris atque litteris (ut 12 A, 44 B etc.)exprimatur, et qui tertio volumini addentur indices, adhunc numerorum et litterarum ordinem, non ad nostraeeditionis paginas referri debeant. Sed in reliquis etiamminime archetypi colorem immutandum esse existimavi,ut veram fideliterque expressam haberes libri imaginem.Latino quidem sermone scripsit auctor, sed fere isto,qui epistolis obscurorum virorum ludibrio fuit, nec usuivocabulorum nec linguae legibus rectaeque scribendirationi satis congruo. Nihil ego mutavi. Litterasmajusculas et minusculas in scribendis nominibus propriispraesertim ita permiscuit, ut nec in errore ipse sibi con-staret; sermonis discrimina minime curavit: expressit, ubiomittere debebat, omisit, ubi exprimenda erant. Omniaretinui, nisi quae ita comparata erant, ut lector videreturnon posse in errorem non induci. His levem medicinamadhibui; caetera intacta reliqui; quare id oro rogoque,ut ne, quae ipsius libri indoles fuerit, sive meae negli-gentiae sive typographi errori tribuas. Quae difficilioraerant lectu, sive quae perraro quidem addenda videban-tur * uncinis variae formae inclusa addito nonnunquaminterrogationis signo explicanda putavi. Sed haec hacte-nus. Tu vero, benevole lector, fac, ut Fratris nostriFelicis Fabri et meum hoc opus felix, faustum fortuna-tumque sit, ne quem in edenda hac itineris descriptionepessimo quidem calamo scripta collocaverim, taedeat ineherculei laboris.

Ulmae tertio ante Calendas Martias.

Editor.