Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
535
Einzelbild herunterladen
 

535

Notanda pro intellectu Scripturae.

Quarta die, quae est beati Francisci confessoris, maneante lucem ab Ilanada recessimus descendentes per latissi-mos et aridissimos campos super mare rubrum, post longumautem et taediosum descensum venimus ad quaedam montana,ad quorum radices mare rubrum linguam extendit ibiquefinem facit, et circa illum maris terminum est etiam unusportus, ad quem naves applicant. In illa hora absolutus fuia magno dubio, quod in me habui per totum iter. Certusenim fui, nos venturos de deserto in terram Aegypti, sedquomodo per mare rubrum essemus transituri, cogitare nonpotui. Putavi enim, quod mare rubrum continuaretur marimediterraneo, ex quo filii Israel mari transito in desertumvenerint, nec Christianis aliam viam esse a terra sancta et demonte Synai, nisi per brachium maris rubri, per quod exieruntfilii Israel de terra Aegypti, nec posset aliter fieri, si marerubrum cum mari mediterraneo esset junctum , sicut putabam.Sed mirabar, si non potest esse egressio in Aegyptum, nisiper mare rubrum, quomodo est, quod Scriptura sacra nihilloquitur de hoc, cum multi legantur descendisse de sanctaterra in Aegyptum et ascendisse, nec fit mentio de mari rubro,nisi quando filii Israel egrediebantur? Et si alia via potestde Aegypto transiri ad montem Synai, quare filii Israel traductifuerunt per mare insuetum iter, et non per terrae stratumcommune? Hoc dubium hodie experientia solvit mihi, nammare rubrum non condependet mari mediterraneo, sed mag-num spatium, multa montana intersecant et inter utrumque viacommunis est a terra sancta in Aegyptum sine transitu arcusmaris, et illi, qui de Aegypto ascendere volunt ad montemSynai, transeunt hoc medium et ad litus maris rubri adseen-dunt sine transnavigatione maris. Si autem mare rubrum nonesset, tunc in terra Aegypti ascenderent usque ad oppositummontis Synai et multo propinquiorem viam haberent quam sicgyrando caput maris. Eduxit ergo Dominus filios Israel deAegypto propinquissima via contra montem Synai per brachiummaris quasi ex opposito montis Synai et pepercit populo, necircuitus facerent, sed citius ad montem Dei venirent et ut