Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
505
Einzelbild herunterladen
 

505

quando Dei causa in eorum loca venimus, sunt nobis duri etpenitus nullum charitatis opus nobis impendunt et quidquidfaciunt nobis, amore denariorum faciunt, sicut Sarraceni, qui inmullis fidelius se habent ad nos, quam ipsi. Expertus sum,quod non libenter aperiunt ecclesiae ostium peregrino, nisi vi-deant argentum promptum pro aperitione; non impertiunturpotum aquae nisi comparatum argento, nec obtinere potuimusnullis precibus, ut aliquibus militibus calceamentis carentibusproviderent, sed omnia denegabant et, quae denegare non po-terant, torvo vultu et cum indignatione dabant, sed justo Deijudicio contingit eis illud dictum: quod honori subtrahitur,turpitudini reservatur. Subtrahunt enim peregrinis susceptionemhilarem, contra id 1. Petri IV.; Hospitales invicem sine mur-muratione. Nec faciunt sicut Jeronymus dicit: Omnes, inquit;hospites laeta fronte suspicimus et pedes abluimus, praeterhaereticos. Idcirco Deo disponente coguntur Sarraccnos etinfideles Arabes, latrones, fures coltidie hospitio susciperesine murmure, quia opera minima denegant domesticis fidei,quibus potius subveniendum esset quam infidelibus, cum apo-stolus dicat: Maxime ad domesticos fidei, Gal. VI. Nec re-spiciunt vel pensant praeceptum nonum Catonis dicentis: Cuides, videto. Et quia non dant, cui deberent et qui gratus de mo-dicis esset, coguntur dare abundanter, cui non deberent, ingra-tissimis canibus Arabibus, nec Deum nec hominem curantibus.Singulis enim diebus dant panes et pulmentum ad minus 80Arabibus deserti, latronibus, et communiter centum veniunt, ali-quando plures, et si non statim tribuere volunt, quod petunt,contra eos insurgunt et monasterium perturbant. Abundantenim et provisionem pinguem habent; nam quidam archiepis-copus Cretensis, amator S. Catharinae virginis, dedit monasteriodecimas majores totius insulae et telonei partem in Thor, prae-ter alia, quae ignoramus. Insuper de toto Christianismo mit-tuntur eis plures eleemosynae a multis, qui aestimant, benerem dispensari, et pessime sunt expensae. Nam ipsi monachi-met non debent sustentari a fidelibus, cum sint haeretici, quibusnulla eleemosyna nec legata sunt facienda, ut habet canon.Ex datis etiam sustentant Arabes latrones, qui potius essentoccidendi, nec quidquam aedificant pro Dei honore, et si etiam