499
non tardaret, sed nos duceret per vias nostras in Aegyptumsecundum tenorem conventionis. Ad haec Calinus se para-tum omni momento esse dixit, in secreto tamen dixit, timeo,inquit, quod de hoc loco cum pace non poterimus abscedere,cum monasterium repletum sit Arabibus propter nos.
Descriptio monasterii S. Catharinae et de ejus funda-tione et de tribus ecclesiis in eo situatis et multis aliis.
Sancti patres eremi Cultores hoc desertum Synai praeomnibus locis solitudinis inhabitabant et locum rubi, in quoDominus Moysi apparuit, tamquam locum sanctissimum etaltissimae contemplationis crebrius visitabant et venerabantur,juxta quem etiam quidam senes cellulas habebant. Regnanteautem Justiniano imperatore anno quingentesimo XXVIII.ab incarnatione Domini ad instantiam sanctorum fundavit idemimperator in loco rubi ecclesiam et monasterium in honorembeatae Mariae Virginis, quod nominavit S. Mariae ad Rubum,et hodie in oriente sic nominatur, nos vero post S. Catharinaetranslationem in ecclesiam illam nominamus ad S. Catharinamecclesiam et monasterium.
Murus monasterium includens amplus est et spissus etaltus cum moenibus et propugnaculis habens superius ambitumper gyrum, et est de quadris et sectis lapidibus ita munitusjuxta introitum et portam, quod posset diuturna resistentiafieri conantibus ingredi ad nocendum, sicut forte quandoquefactum est, nam in aliquibus partibus notavi, murum ruptumfuisse pro magna parte et reparatum ac innovatum.
Intra murum sunt tres ecclesiae, prima est gracca, se-cunda latina, tertia sarracenica. Prima et principalis est S.Mariae de Rubo, in qua beatae Catharinae corpus quiescit,sub ritu graecorum monachorum. Est autem ecclesia magnaet oblonga, plumbo tecta, sine pinnaculo et turre, sine cam-panis et nolis, pro quibus tamen habent aliud instrumentumconvocandi conventum äd divinum officium. Nam iii sublimiest una virga ferrea, grossa, ad quam pendent circuli aeneisonorosi, et hos circulos percutit sacrista malleolis ordinequodam et mensura, ex quo valde dulcis resonat sonus, ita
32 *