Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
389
Einzelbild herunterladen
 

389

vivero sine igne non possunt, licet Plinius lib. 6. dicat, quodin parte orientali quibusdam gentibus usus ignis fuerit ignotususque ad tempus Plolomaci regis Aegypti, et tunc primumignem habuerunt. Credit tamen dominus Antonius, illos nonfuisse homines, quia tenet, hominem non posse vivere sineusu ignis, ut patet P. 1. Tit. 1. C. 5. §. 1.

Quarto modo et propriissime desertum dicitur terrae spa-tium, ubi nihil eorum crescit, quibus homines et bestiae nu-triuntur, nec arbores, nec gramina, et ubi nec homines necbestiae nec aves vivere possunt, tum propter defectum aqua-rum, tum propter solis intemperatum ardorem, tum propterterrae sterilitatem, et breviter propter defectum omnium advitae animalis sustentationem pertinentium. Et tale desertumest de Gazara ad montem Synai, non quidem in omni parte,sed pro majori parte. Tale desertum non reperilur in Ale-mannia nec in Francia nec in Italia, quamvis deserta, pri-mo, secundo et tertio modo dicta, ibi reperiantur.

Defectus et miseriae deserti illius magni notificanlur mul-tipliciter per scripturas sacras. Unde Deuteron. VIII. dicitur:Dominus ductor tuus fuit in solitudine magna et terribili, inqua erat serpens flatu adurens et scorpio, ac dipsas et nullaeomnino aquae. Et Deuter. 32. vocatur terra deserta locushorroris et vasta solitudo. Et Esaiae 21. dicitur terra horri-bilis. Et (b) filii Israel murmurantes, ut habetur Num. 20.,dixerunt: Quare nos ascendere fecisti de Aegypto et addu-xisti in locum istum pessimum, qui seri non potest necficum gignit nec vineas nec malogranata , insuper et aquamnon habet ad bibendum. De eorum murmure habetur ExodiXVI. et Num. XI. Ex quibus, defectus deserti patet. SedJeremias quasi omnes defectus deserti complectitur Jerem. II.ingratitudinem objiciens Judaeis, dicens: Vani, id est, ingrati,facti sunt Judaei et non dixerunt, ubi est Deus, qui ascen-dere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per de-sertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitiset imaginem mortis, per terram, in qua non ambulavit homoneque habitavit homo, nec incolavit eam filius hominis. Haecibi. Et Josuae V. latissima et longissima nominatur solitudo.Insuper Deuteron. 1. dicitur.: Transivimus per eremum