386
Solitudinis sive deserti vel eremi descriptio, et ejuslatitudo, longitudo et sterilitas; et quomodo diciturquatuor modis patet ingressu.
Solitudo illa vastissima, per quam de terra sancta admontem Oreb transire oportet, nunc in hoc loco venit descri-benda. Notandum ergo, quod haec solitudo est pars Arabiaemagnae, Sunt enim tres terrae sibi invicem junctae, quaedicuntur Arabiae. Primo mons Libanus et Antilibanus cum totaregione adjacente dicitur Arabia celsa, pro eo, quia terra illathurifera est et abundant ibi arbores thuriferae et alia odori-fera. Et huic jungitur regio Traconitidis et Ituraea ab aquilone,quae sunt partes Galilaeae, Damascus vero meridie, quam obcausam Syria Damasci aliquotiens Arabia vocatur. Unde Aretarex Arabiae dicitur, qui tamen erat rex Damasci.
Secundo terra filiorum Moab et Amnion et regnum Seonregis Esebon cum regno Og regis Basan et totus mons Galaathet tota regio trans Jordanem dicitur Arabia secunda et conjun-gitur primae a parte australi.
Tertio. Ab illa incipit Arabia tertia, quae dicitur Arabiamagna, et per latissimas solitudines protenditur a fluminemagno Euphrate usque ad mare rubrum et ad Nilum flumenAegypti. In hac Arabia contra orientem est Mecha, civitasdetestabilis Machometi, et contra meridiem est mons Synai etOreb. Et haec Arabia est latissima, continens solitudines mag-nas et vastissimas, diversas facientes provincias.
Latius tarnen loquendo de Arabia secundum figurationemtabularum Ptolemaei possumus dicere, quod tota regio, quae aliasnominatur Syria Damasci ultra Libanon est Arabia prima, etdicitur Arabia Damasci vel Syriae. Iluic adhaeret äd austrumArabia Petraea, quae est secunda. Ad hanc dependet Arabiadeserta latissima, quae est tertia. Cui consequenter jungiturArabia felix, grandis et nobilis patria, in qiia est supra dictacivitas Machometi. Hae quatuor Arabiae latissimas includuntregiones et suis terminis mare magnum et sinum arabicumsive mare rubrum et sinum persicum contingunt, ac Nilum,Euphratem, Tigrim et Physon, quatuor paradisi flumina, tangunt.