371
in quibus lavatur veritatis inimicus, Jontera 28 q. 1. C. Nul-lus elc. Prohibentur multa, in quibus Christiani non debentconversari cum Judaeis, inter quae communio in balneo nomi-natur, et qui secus fecerit, si clericus est, deponatur, si laicus,excommunicetur in suam poenam, et similis fiat, cui se aequa-lem fecit communicando, quia cxcommunicatus aequiparalurdeportato vel Sarraceno per Bal. in add. Spe. de spon. pariratione. Idem autem est judicium de gentilibus, sicut de Ju-daeis. Videtur ergo, et ex his probatur, indecens esse, ut Chri-stianus intret balnea Judaeorum vel Sarracenorum. Vide de hocin Sum. Anca. Sarracenus.
Spero tamen, nos peregrinos poenam canonis non incidissetum propter necessitatem nostram, in qua etiam non prohiben-tur comedi azyma Judaeorum et idolothyta gentilium ; tum etiampropter Papae dispensationem, qui licentiam nobis dedit adpartes Sarracenorum et licentiando peregrinum ad terras gen-tilium concedit communionem cum eis in mensa, balneo, etmedicina; tum etiam, quia ex illa balneatione nullum evenirepotest periculum, nec aversio nostra a fide, nec scandalum,nec aliquod peccatum, quia non est conversatio continua, necfamiliaris, sed cito transit, et cum hoc non possumus eis con-versari locutione, cum ignoremus linguam, quae omnes aliascommuniones superat. Sic ergo transivit illa dies.
Adventus Mamaluccorum et nostra cum eis conversatio.
Tertia die praeparavimus nos ad recessum, sed impedimen-tum grande intercessit. Venit enim exercitus multorum milliumMamaluccorum de Aegypto in regionem, ita quod tota civitaserat plena armatis et regio, et tentoria fixerunt per circuitumGazarae, et dicebatur numerus eorum esse octo millia. IIosmiserat rex Soldanus contra Turcomannos in Syria, ad humi-liandum eos. Vagabantur autem per civitatem et mulli ad nossunt ingressi ad nos videndum, inter quos quidam Ungari ve-nerunt, interrogantes, an aliquis peregrinus adesset de Ungaria.Et invento domino Johanne socio nostro laetati sunt valdeet sub tentoriis nostris nobiscum sederunt et nobiscum come-derunt et biberunt, etiam vinum, sed occulte. Aliqui etiam
24*