Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
368
Einzelbild herunterladen
 

368

tempestate, qua et Hercules, et pares eos fuisse aetate et for-titudine, ambosquc fraude periisse. Et tantum de illo.

De quodam insigni aestuario, in quo peregrini laetibalneabantur cum Sarracenis.

Secunda die dicta Missa accersivimus. Trutschelmannumet rogavimus eum, ut nos educeret in desertum ad terminumnostrum, et promisit, quod in crastinum profecturi essemus.Qua promissione laetificati fuimus et prandio sumto omnessimul ad Sarracenorum aestuarium ivimus et balneati ac lotifuimus. Qualia autem sint aestuaria Sarracenorum, vide P. 1.fol. 84* Sed hoc aestuarium in Gazara est super omnia pre-tiosius, quae vidi. Nam ante stuppam est circuitus testudinatus,sicut ambitus claustri, in quo sunt plures cellulae sine lectis,stratae mattis et plectis palmarum et singulae cellae cortinistantum clauduntur. In his balneare volentes se exuunt et in-duunt. Iu ipsis cellis pendent panni mundi, quibus praecin-guntur ingredi volentes ab umbilico usque ad genua, locobraccarum et perizomatum, et totum ante et retro tegitur. Inmedio ambitu est unus fons, per multas cannas saliens demarmorea columna et omnes parietes et pavimentum anteaestuarium et intus sunt vestitae marmore candido vario etpolito, ita quod transiens habet se cavere ut caute vadat,ne lubricidet, sicut ille, qui super glaciem vadit. Ipsumautem aestuarium est in modum turris quadrata, et guppasive testudo cooperiens ipsum non habet tectum, sed habetplurima rotunda foramina, ut caput hominis, clausa fenestrisvitreis diversorum colorum, per quod lumen obscurum, suffi-ciens tamen, ingreditur; in ipso autem aestuario non est for-nax, nec sentitur ardor ignis nec fumus, sed in una partesub pavimento,sunt carbones, quibus marmora pavimenti ca-lefiunt et aqua fervens per canale in lapidem cavatum currenshoc totum habitaculum calore replet. In alio latere intrataqua frigida. ^Est enim, ut dixi, habitaculum quadratum, etnon habet lumen, nisi per foramina testudinis, et in uno latereest calor abundans et aqua calida, in secundo latere est fri-gus et aqua frigida, tertium latus est, liberum et quietum, per