358
dexteram. Hanc Gazam postea describam. Istae ergo suntquinque metropoles illius regionis Palaestinae, plurcs alias ci-vitates sub se habentes. Processimus ergo per plana Palae-stinae contra austrum et montana Judaeae ad sinistramhabuimus, mare vero mediterraneum in dextro latere, et itatoto die in ardoribus solis ilineravimus usque ad ejus declina-tionem. In occasu solis venimus ad quandam villam, quaedicitur Zucharia, et in diversorium, quod ante villam est, de-clinavimus et ibi bestias exoneravimus et ad manendum ibiper noctem nos disposuimus. Erat autem diversorium spatio-sum cum pluribus stabulis et habitaculis et munitum et mu-ratum, quasi castrum, nec unum hominem in eo reperimus.Locatis igitur bestiis et rebus compositis instruximus procoena et pro lignis colligendis per campos discurrimus etsepes agrorum et hortorum discerpsimus, quapropter rusticiSarraceni accurrentes cum lapidibus insequebantur nos usquein diversorium. Venerunt autem aliqui rustici portantes pulloset gallinas et panem et aquam, de quibus emimus et mactatavolatilia coximus et jocundam et bonam coenam habuimus. Postcoeuam ostium diversorii obstruximus advolventes saxa gran-dia et super muros posuimus custodes propter timores nocturnos:timuimus enim, ne forte alius exercitus etiam veniret et sifortior nobis fuisset, nos de diversorio repulisset. Sic enimmoris est illius patriae, quod fortior de hospitio ejicit debi-liorem; ideo ad defendendum nos disposuimus et lapidesmultos super muros portavimus ad obsistendum nocentibus.Adhaerebat nostro diversorio una muschca pulchra, in quamper foramina testudinis potuimus prospicere, (158 a) undequidam peregrinus nocte per foramen in eam stercorizavit,cum quo nos in extremum periculum posuit, tamen antequamquis musclieam intraret, nos recesseramus. Prope etiamerat quaedam cisterna profundissima, de qua magno laborebona extrahebatur aqua. Pretiosae sunt in istis locis cisternaeet aqua brevis et cara. Unde S. patriarchae Abraham,Isaac et Jacob leguntur plurcs fodisse puteos, et litigia interreges orta fuisse propter puteos, ut patet Genes. 26. Igiturnocte ingruente posuimus nos dormitum supra muri ambitumsub dio, quia cellulae erant immundae.