356
et silvestribus arboribus repleta, et contra morem illius terraeaquis erat humida.
Porro circa meridiem exivimus montana et in campestrialoca venimus, vertimusque nos contra austrum stalim inradicibus montium et in fertilissimos agros venimus, quipleni stabant olivis et ficis. Petivimus autem Trutschelman-liuin nostrum, ut spatium manducandi indulgeret nobis inumbra arborum illarum, sed noluit dicens, quod cameli one-rati ideo non deberent exonerari, nec possent sic onerati fixestare nec sine nobis deberent procedere. Et hoc verum fuit.Sic ergo processimus et in asinis sedentes comedimus etbibimus ea, quae ad manum habuimus. Sic enim omnes cumoneratis camelis incedentes facere (II a) necesse est, quiastare fixe non possunt sub oneribus, sicut melius patebit intransitu deserti. Circa vesperas a montanis declinavimuspaulatim et in latissimos campos Palaestinae venimus in ter-ram Philistinorum contra Ezotum. Protenditur autem haeclatitudo in latum a montanis usque ad mare mediterraneumper tria milliaria teutonica, per longum autem a Joppen etmönte Ephraim usque in regionem Geraram in Bersabee, etin illa planitie sunt civitates sitae multae, praecipue tamenquinque, quae erant regales et principales Philistinorum sivePalaestinorum, quarum nomina sunt haec: Geth, Accaron,Azotus, Ascalon et Gaza. In his quinque civitatibus residebantquinque satrapae Philistinorum, ut patet 1. Reg. VI. Et omnes haecivitates sunt sitae super littus maris magni vel non longe a mari.
Geth fuit ab antiquo civitas gigantum fortium, quam Jo-sua, vir bellicosissimus, expugnare non potuit, sicut patetJosuae XI. Unde et Goliath, quem percussit David, Gethaeusfuit, ut patet 1. Reg. XVII. Et 2. Reg. 21. recitatur de unoGethaeo magno, quod habuit XXIV digitos; et multa aliadicuntur de Geth in scriptura sacra.
Dicunt etiam historiae, quod sanctus Christophorus fueritGethaeus. Et hodie homines ibi nati robustiores et bellicosio-res esse dicuntur. Dudum autem fuit destructa et mansitparvum villagium, quod Giblim nuiic dicitur, et non longe aJoppen et jam via maris [a] portubus distat. Sub Gethdescendendo per littus maris magni ad duo milliaria teutonica