Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
349
Einzelbild herunterladen
 

349

Desideravimus enim visitare et videre gloriosam illam spelun-cam duplicem, in qua sepulti sunt Adam et Eva, Abrahamet Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lea, quatuor isti sanctis-simi patriarchae cum felicibus suis conjugibns, quam et Abra-ham einit quadringentis siclis argenti ab Ephor, ut habeturGeneseos XXIII., sed bene scivimus, quod non potuimus (b)habere aggressum ad speluncam sacram, nisi domini consen-tirent, quos etiam scivimus non consensum faciliter praebere,nisi forte victi precibus et muneribus, quia spelunca illa estintra muschcam unam, ad quam non permittunt nos intrare.Misimus ergo 'Irutschelmannuni nostrum, Sabatithanco, mag-num Calinuin, cum aliquibus nobilibus peregrinis ad praefec-tum et ad dominos Sarracenos cum eo congregatos, et rogavi-mus, quatenus dignarentur nos intromittere ad speluncamsanctam, et quidquid in reconipcnsam esset faciendum, hocnobis insinuare deberent, et parati essemus, parere eorum im-perio. Ilanc petitionem cum Calinus noster obtulisset, inter-rogaverunt eum, an Jcrosolymis in templum Domini, quod no-minant Salomonis, intromissi fuissemus, et cum dixisset, quodnon, dixerunt, nec nos intromittere ausi sumus eos in templumnostrum, quod non minoris, imo majoris sanctitatis reputaturab omnibus Machumetistis, quam templum Jerosolymitanum.Si autem honorare volunt patriarchas in spelunca duplici, per-mittimus eis accedere ad gradus muscheae, et ibi adorent, sednullatenus ascendant. Venit ergo Calinus et negativum re-sponsum nobis portavit duxitque nos ad gradus templi, in quospelunca duplex est, et adoravimus contra speluncam et ve-stigia sanctorum patriarcharum deosculati sumus et indulgentiasplenariae remissionis (j-f) accepimus. His peractis convertimusnos ad considerationem loci, pro quo notandum, quod temporeAbrahae civitas Hebron non erat in illo loco, sed prope, etlocus ille erat hortus, in quo eminebat petra rubea cum duplicispelunca. Hunc locum emit. Abraham cum petra, pro sui sepul-tura et suorum.. Et si vis scire, quid sit cum simplici velduplici vel triplici spelunca, vide de hoc clare P. 1. Fol. 125.B. de sepulchro Domini in Jerusalem. Sepultis autem quatuorpatriarchis cum conjugibns in spelunca illa, incepit populusfrequentare locum et. per circuitum sibi domos aedificare