Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
323
Einzelbild herunterladen
 

323

Cessante autem causa transmissionis cessare debet pos-sessio et divitiarum collectio. Illa pauci considerant etgravatur ecclesia sine causa inutilibus religionibus, nec estalicui cura de eleemosynis mittendis custodibus sancti sepul-cliri in Jerusalem , ut et ipsi emolumenta vitae habeant, etsancta loca et ecclesiae Christi inanuteneantur, ad quod prin-cipaliter deceret fidelibus esse cura, cum ibi sint fidei nostraeinitia inchoata et sacramenta omnia consummata.

Hae gentes hodie habitant in Jerusalem , quaesequuntur.

Civitas sancta Jerusalem hodie habitatio est diversarumgentium mundi et collectio quodammodo omniumspurcitiarum.

I. Sarraceni.

Primi et principales ibi habitantes sunt Sarraceni, Machometi-stae, faecibus omnium hacresium squalentes, pejores idololatris,abominabiliores Judaeis, negant Trinitatem, infamem [doctrinam]binarum naturarum in divinis ponunt, divinae essentiae naturamintroducunt, filium Deum habere non posse dicunt, cum careatuxore, sed dicunt, Deum non esse substantiam, cum nonhabeat accidens, vel Deum non vivere, quia non comedit.Deum cum Angelis dicunt orare pro Machomet et pro aliisSarracenis. Verbi incarnationem negant et Christum necDeum, nec consubstantialem patri profitentur, sed tantumflatum Dei ipsum dicunt; hominem sanctissimum, virtuosissi-mum supra omnes confitentur, sine patre natum ex Virgine,nec passum nec crucifixum nec mortuum, sed a Deo trans-latum, in fine mundi moriturum, occiso prius per eum Anti-christo. Sacramenta nulla esse dicunt; nec mirum, cumcrucem negant. Judicem mundi Christum dicunt, sed cumDeo et Machometo, Gloriosa et magnifica scripta de isto,

21 *