Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
320
Einzelbild herunterladen
 

ecclesiam montis Syon cum annexa habitatione, capellambeatae Mariae Virginis in ecclesia dominicae resurrectioniscum adjunctis habitaculis, et dominici sepulchri tugurium,ecclesiam beatae Mariae Virginis in valle Josophat et specumdominicae nativitatis in ecclesia beatae Mariae Virginis inBethlehem cum habitatione annexa ecclesiae. Pro his factaconventione inter regem Rupertum et Soldanum dedit Sol-dano Rupertus in promta pecunia triginta duo millia ducato-rum et soluto pretio ascendit rex in Jerusalem et locapraefata fratribus Minoribus resignavit perpetuo possidendaloco sui et suorum successorum. Receptis ergo locis istis tresibi fecerunt fratres Minores conventus: primum in monteSyon, ubi ante cos fuerat conventus canonicorum regularium;secundum in templo dominicae resurrectionis, ad latus capellaebeatae Virginis, pro custodibus dominici sepulchri; tertium inBethlehem. Sunt tamen isti tres conventus tamquam unus.

Videntes autem fratres Praedicatores, quod Soldanusreciperet pecuniam et loca sancta venderet, collectis nonmodicis eleemosynis emerunt agrum Acheldamah super vallemSyloe in latere Gyou, ex opposito Syon, et specum sanctiJacobi in pede montis Oliveti supra torrentem Cedron in valleJosaphat. Ad tempus autem deguerunt fratres ibi, sed quialoca illa in propatulo erant et nullo muro conclusa, sineintermissione patiebantur insultus a Sarracenis et Arabibus, etnon erat possibile ibi manere, sicque locis illis derelictismigraverunt fratres Praedicatores ad terram Christianorum.Quamvis autem ipsi fratres Minores in muris firmis conven-tus habebant et Soldanus pro se et sequentibus suis liberaviteos praefata recepta pecunia, multa tamen sustinuerunt in-commoda et graviter saepe a Sarracenis turbati fuerunt etcottidie quasi turbantur. Unde anno Domini 1368. veneruntSarraceni in conventum montis Syon et XII fratres occide-runt; post hoc iterum ingressi aedificia testudinata dormitoriidejecerunt et cellas destruxerunt. Alia vice de post procu-rantibus Judaeis recepit Soldauus eis locum sepulchriDavid et aliorum regum Juda et destruxit coenaculum loci,ubi Spiritus sanctus missus est Apostolis in die Pentecostes,quod pretiose aedificatum fuerat a rege Franciae de consensu