Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
228
Einzelbild herunterladen
 

228

in muscheis Sarracenorum, vel in synagogis Judaeorum. SedDei obsequium non est, nam sancta mater ecclesia toleratsynagogas Judaeorum, nec destruit, sicut posset; ideo eccle-siae filii non debent hoc, quod mater tolerat, foedare. Et idemest judicium de muscheis. Ergo contra quidam miles sociusperegrinationis meae fecit. Nam in Palaestinae partibus noctemegimus in quodam diversorio, cui conjuncta erat una muschca,ita, quod de testudine domus, in qua eramus, potueramus ad-scenderc super connexum testudinis muscheae. Erat autem inejus summitate foramen, per quod respicere poteramus inmuscheam, sicut et fecimus. Miles autem praefatus noctesurgens (B) ascendit super testudinem muscheae, et per fo-ramen in eam stercorizavit; magnum inter nos risum concita-vit, libenter etiam vidimus omnes. Sed quod virtuose fecerit,non video, nec aliquod bonum potuit inde sequi, sed magnummalum. Si enim Sarraccni factum scivissent, vivi extra ter-ram non venissemus. Quamvis enim in muscheis ficte colaturDeus, tamen propter honorem veri Dei aedificatae sunt etpossunt consecrari et fieri ecclesiae Christianorum, sicut fre-quenter fit, quando Christiani a Sarracenis aut Tureis aliquandocivitatem capiunt; muscheas non destruunt, sed eas in eccle-sias consecrant, et similiter faciunt ipsi de nostris ecclesiismuscheas, et propter istam aptiludinem et non propter ritummanet quaedam reverentia ad gentilium templa, quia necApostoli templa destruxerunt, sed idolis amotis ecclesias Christiconstituerunt. Saepe legimus fuisse correctos etiam illos, quiidolorum templa dehonestaverunt, sicut patet de MedusaPhorci filia, quae cum speciosissima mulierum esset, habuitinter alia decoris sui spectacula crines non solum flavas, sedaureas, quarum splendore captus Neptunus cum ea concubuitin templo Minervae, ex quo concubitu Pegasus equus natus,Quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo injectamaneret inulta, crines Medusae mutavit in angues, et sic expulchra monstrosa facta est. Et quid Pompejo acciderit, etquantis infortuniis subjectus fuerit, postquam equos suos inJerusalem in templo stabulavit, nemo est, qui ignorat, nisiis, qui nihil legit. Taceo de Antiochi et Nicanoris infortuniisex templorum spoliatione eis illatis, et de Heliodori plagis.