Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
202
Einzelbild herunterladen
 

202

nec Deus in ea umquam in inulto tempore in pace habitaropermisit peccatores, sicut patet discurrenti per totius Bibliaehistorias et per chronicas et legendas.

Veruntamen ratio consulit, quod etiam temporibus Adaeprotoparentis nostri in monte civitatis sanctae fuerit aliquodoratorium in Calvariae loco, quia sicut Adae revelatus fuerathumani generis redemtor et modus redemtionis et tempus:sic et locus. Et quia redemtorem vivens videre non poterat,nec tempus Christi exspectare valebat, ipsum locum redem-tionis magnifice honorabat eumque crebrius visitans orationesfundebat, et filii ejus. Tandem cum adesse tempus mortissuae conspiceret, emigravit ab Hebron, ubi domicilium habe-bat, et in locum Calvariae adscendit ibique mortis debitumsolvit, quia Christum, secundum Adam, in eo loco morte suamortem a se illatam peremturum agnovit. Ejus corpus trans-tulerunt filii sui in Hebron, in speluncam duplicem, deinlocapite, quod in loco Calvariae mansit; quapropter eum locumin veneratione habebant filii ejus. Et credibile est, quodsicut Sem, filius Noae, post diluvium ibi fanum habebat: sicet ante diluvium oratorium ibi erat. Imo etiam Abraham ibiarietem pro filio immolabat. De his hebraica habet traditio etAmbrosius et Chrysostomus et Hieronymus et Chronicae.Et licet Glossa Matthaei 27. dicat, mentiri eos, qui asserunt,Adam in loco Calvariae sepultum, non tamen obstat dictisnostris, quia concedimus, corpus ejus sepultum esse in He-bron, ut habetur Josuac XIV., caput tamen ejus mansitin loco Calvariae, Deo sic ordinante et Ada sic a filiispetente, dum moreretur. Ex quibus omnibus hoc infero, quodetiam ante diluvium in loco civitatis Jerusalem fuit ad omneminus Oratorium et fanum, non absque hominum cohabitatione.Singulariter tamen locus Calvariae semper fuit habitus sanctususque ad Romanorum tempora, qui in odium Judaeorum eumdeputaverunt ad torturas et peremtionem maleficorum. SedChristo in eo exciso omnis sanctitas est loco restituta, jam inaeternum mansura. De hoc loco habes fol. 115. et fol. 130.

Pro diversitate ergo personarum et temporum accepithaec civitas diversa nomina. Dicitur enim Salem, Genes.XIV. et quandoque Solima a poetis nominatur, et Jebus, Josuao