191
sumus ad montem Syon. Cum venissemus, intelleximus, pere-grinos non intromittendos in ecclesiam S. sepulchri, et dolui,quod non ad duos vel tres dies foras in Bethlehem mansi.
Decima septima dic, quae fuit dominica XII. p. Trinit.infra octavas assumtionis, habui desiderium celebrandi Missamin loco defunctionis beatissimae Virginis Mariae, et eporlaviomnia paramenta ad locum , et altare paravi cum fratre mihiministraturo. Dum autem starem sub divo in altari, ceciditros abundans et infudit corporale, et humectata sunt palle etliber, et hostia sacramenti adeo liquefacta fuit, sicut pastanon cocta, ita quod elevare eam nequaquam potui, nec mani-bus eam, ut ritus habet, tradere, et fui in magna augustia inilla Missa. In illis enim terris raro pluit, et coelum, praeser-tim aestivo tempore, serenum exislit, sed semper in solis ortuabundanter rorant coeli desuper, et hac infusione conservaturviror terrae. Post prandium convenerunt peregrini ad trac-tandum de nostra peregrinatione per desertum.
Decima octava dic ante solis ortum ad fontem Siloaedescendi. Audivi autem intus juxta gurgitem tumultuantesSarracenos, cerdones vel fullones, et diverti' a fonte sancto,nec ingredi praesumsi, faciem tamen et oculos lavi in ripa defluenti, et deorsum usque in medium torrentis Cedron descendi,per ejus siccum alveum et asperum adseendi usque ad eccle-siam sepulchri et assumtionis b. Virginis Mariae, quam aper-tam reperi, et gavisus fui. Descendi ergo per gradus inecclesiam et eam repletam graecis Christianis inveni, qui illodie ibi divina celebrabant, et laudes b. Mariae concinebant,ad quorum Officium steti, considerans ritum et mores eorum.Deinde ascendi de ecclesia, et specum agonizationis Domininostri Jesu Christi (252 A) intravi, in quo inveni chorumArmenorum, divina ibi celebrantes et suis dissonis cantibusDeum laudantes, cum quibus mansi ad spatium parvi temporis,et corutn modum in divinis admiratus fui. De specu demumegressus in Galilaeam ascendi et inde in jugo montis Olivetiad ecclesiam ascensionis Domini perveni, in quam ingressuschorum Jacobilarum in ea reperi, Deum suis modulis, mihiinsolitis, laudantes. Sed et Abessini vel Indiani, supervene-runt, ut sua Officia perficerent. Exspectabant etiam ibi