185
adhaerent montes alti et petrosi. Ita autem sunt piscinae illaoexstructae, quod in suprema et prima decurrit aqua viva etreplet eam. Et de illa fluit aqua in secundam sub ea; desecunda in tertiam. De qua consequenter transcurrunt inhortum deliciarum, et per canale de eadem transmittitur -'qu**"usque in Jerusalem ad latus templi, ubi erumpit, sicut patet'fol. 227 A. Aqua vero, quae de hortis consequenter trans-fluit per vallem civitatis, decurrit in Sodomain, et per desertumThecuae, cui adhaeret contra austrum desertum Macheron,in quo mons Carmelus est, qui fuit possessio Nahal, quemDavid, dum esset in fuga a facie Saul, rogari fecit, ut mitteretei de pane et aqua sua, quod ille cum contumeliosis verbisdenegavit; propter quod David commotus insurrexit contraeum et universam domum ejus , et nisi Abigail uxor Nabalpro eo intercessisset, omnia dissipasset, sicut patet 1. Reg.27. Super has piscinas in opposito montis latere vidimuspaganos fodientes et laborantes ultra sexcentos pro inductionenovarum aquarum ad antiquas in Jerusalem, Inventae enimsunt aquae in desertis montibus non remote ab Ebron, longea piscinis istis, quas dominus Soldanus conatur inducereusque in Jerusalem ingentibus expensis, immensis laboribus,sagaci industria, multis ingeniis et acutistimis artibus, per totmontium cavitates et rupiam ac petrarum incisiones et saxo-rum perforationes et dejectiones lapidum, ad spatium octomilliarium alemannicorum gurgitem dirigens per saltus etclivos secundum proportionatas mensuras. Antiqua etiamcanalia innovat et retinacula aquarum pluvialium multa facitet omnes modos excogitat, ut civitas sancta Jerusalem aquashabeat, et nec expensis nec laboribus parcit, in quo nonmodica laude dignum se fecit rex Soldanus. Nam SalomonEcclesiast. IV. 4. laudans opera magnifica gloriosorum viro-rum laudat Ezechiam regem pro eo, quod ferro fodit rupemet induxit in medium civitatis Jerusalem aquam, et aedificavitad aquam puteum. Idem 48. De quo etiam laudatur 4. Reg.XX. et 2 Paral. 32. idem rex Ezechias.
Nec tamen similis fuit labor Ezechiae labori CathubaeSoldani, qui non solum fodit rupem, ut inducat aquas superio-ris fontis Gyon in civitatem, sed scindit montes a longe