183
*
autem, me solum esso in sacro specu, prae gaudio dixi: Be-nedictus Dominus, et benedicta sint omnia impedimenta quietiset somni mei, propter quae adeptus celebrare jucundissimasvigilias ad dulcissimum Christi cunabulum. Dedi ergo mesacris vigiliis, et melius quo potui et scivi horas istas tran-segi, devotissimus enim et dulcissimus est locus iste, ut suprapatuit, et vigiliae circa eum sunt delectabiles et leves.
Processus ad loca, quae sequuntur, ad (quae)communiter peregrini non ducuntur.
Sexta decima die mane celebravimus Missas in specusanctissimo, et post Missas ad locum pastorum ascendimus,de quo loco dictum est fol. 173 A., et ibi Gloria in excelsiscantavimus cum angelis. Post hoc reascendimus in civitatemBethlehem et ipsam curiosius lustravimus et ad prandiumfratrum ingressi sumus monasterium. (24D A) Porro ante-quam ad capiendum cibum iremus, in horto ambitus transivimus,in quo fuerunt sepulchra illorum trium hominum, qui resusci-tati . fuerunt et cum Eusebio reducti, ut in epistola Cyrilliepiscopi Jerosolymitani ad Augustinum [legitur]. Postprandium valefecimus patri Gardiano et fratribus et oppidumBethlehem ingressi sumus ad quendam Christianum graecum,unum de fratribus, qui mecum erat notus. Hic audito, quopergere intenderemus, concessit nobis quatuor asinos, trespro nobis, et quartum pro filio suo, quem misit nobiscum adserviendum nobis est bestiis. Ascendimus ergo bestias et demonte Bethlehem descendimus per clivum , gyrantes contraaustrum super canale, per quod aquae in Jerusalem ducuntur.Ad villam autem quandam venimus, nomine Bcthyr, juxtaquam tanta amoenitas est, quantam non vidi per totam terramsanctam. Est enim infra villam tota vallis densata fructiferislignis et diversi generis arboribus, ac si esset silva. Hunchortum credunt Salomonem plantasse, et ibi hortum deliciarumfuisse, de quo dicit Ecclesiast. 7.: Feci j inquit, mihi hortoset pomoeria et consevi ea cuncti generis arboribus. Ad hunchortum vehebatur Salomo aureo curru, circumdatus armatisjuvenibus, quando voluptatibus operam dare cupiebat, ut dicit