181
transivimus gyrantes usque ad locum nostrum. Post Salvead vigilandum per noctem ad scpulchrum Virginis gloriosaenos disposuimus, et qui vigilare non poterant, capita sua adparietem reclinabant sedentes. Parvam tamen quietem habui-mus, quia alii Christiani in suis locis per noctem ululabantin suis Officiis. Porro nullus locus fuit nostro ornatior, necaliquis cantus solemnior, parva enim festa faciunt orientalesin suis Officiis, nec cantum videntur facere sed planctum.De hac ecclesia et ejus dispositione et locorum distinctionevide supra fol. 143 B. Sic ergo nox illa transivit.
De festo assumtionis gloriosae beatae Mariae Virginis.
Quinta decima die in noctis medio incepimus Officiummatutinale, quo solenniter cantato Missas privatas celebravi-mus in sepulchro beatae Virginis, qui locum poterant habere,qui vero non poterant in eo locum habere, in altari Latinorumcelebrabant. Ut autem factus est dies, cantavimus (B) Offi-cium Missae in nostro loco altis vocibus, nec audiebanturvoces et ululatus aliorum Christianorum inter clamores nostros.Officio autem terminato paramenta deposuimus et ad montemSyon praemisimus, nos vero loca sancta montis Oliveti visi-tavimus et indulgentiis receptis in montem Syon ad prandiumsumendum ascendimus et post prandium ad quiescendum noslocavimus propter vigilias praecedentes.
De singulari peregrinatione F. F. F. in Bethlehemet ad alia quaedam loca.
In die assumtionis post meridiem rogavi patrem Gardia-nuin pro licentia ad Bethlehem et pro societate itinerisDesiderium enim habui solus esse in Bethlehem sine tumultuperegrinorum. Adjunxit autem paler Gardianus mihi duosbonos fratres et abire permisit. Exivimus ergo nos tressimul clam de Jerusalem omnibus nescientibus, ne plurescomites haberemus, et jucunde ambulavimus per viam illamsanctam, de qua supra dictum est fol. 164. B., et usque inChabrata, ubi est scpulchrum Rachelis, venimus, ad latus