Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

ductoris nostri, audivimus, qui modis, quibus poterat, cona-batur nos a templi inspectione abstrahere; nam Sarraccnivexabant cum pro eo, quod nos ita prope ad templum sineretaccedere. Hanc portam dicunt esse portam templi speciosam,sub qua Petrus curavit claudum, quando cum Johanne ascen-dit ad horam orationis nonam, et quando dixit: Argentum etaurum non habeo, ut est Actor. 3.

Ab hoc loco consequenter digressi per vicos domorum intempli circuitu ad aliam partem atrii venimus, et ibi ad mu-rum atrii aedificabatur nova muschca pretiosissima pro oratoriodomini Soldani, in qua orationes suas faceret tempore praesen-tiae suae. Accessimus ergo ad locum et ascendere volebamusad artifices ad videndum, sed dictum fuit nobis, quod nemoad artilices ascendere ausus esset, nisi de licentia Tliadi,episcopi templi Sarracenorum. Intravimus autem domumTliadi, quae juxta erat, ad rogandum pro licentia. Porrodomus illius episcopi erat ampla, alta, testudinata, ornata po-litis lapidibus, et tapetis decorata, sicut ecclesia, praeterquamquod non habuit altaria, et hodie credo, quod sit muscheasarraccnica, in quam tamen omnes intromittuntur, propterepiscopum, qui sua habitacula habet ei annexa, et suam fami-liam. Vidi enim per foramen testudinis mulieres respicientesad nos, et pueros. Egressus est ergo episcopus ad nos, virmaturus, senex, barbatus et scriosus, et cum intellexisset vo-luntatem nostram, statiin annuit, et introduci nos fecit inmuschcam, adjungens nobis unum de suis familiaribus. As-cendimus autem in muscheam et multos ibi artilices et labo-rantes invenimus, subtilissimas tabulaturas de vario et politomarmore facientes, et tam pavimentum, quam parietes (338 A)ornantes picturis. Insuper pretiosis et auralis coloribus supe-riora fulgentia erant, et fenestrae vitreae valde pulchre illu-strabant habitaculum. Porro in illo pariete qui consurgit abatrio templi, erant magnae et altae fenestrae, nondum vitroperfectae, sed patentes, per quas respeximus in atrium templiet ad ipsum templum, et vidimus stupendam pretiositatem ibi,sicut patebit in descriptione templi illius, fol. 260 et ante.Ilis visis dedimus artificibus bibales et exivimus. Non credo,quod post nos aliquis Christianus in muscheam illam venturus sit,