Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
114
Einzelbild herunterladen
 

114

in Jerusalem, et ideo solent domini aliquotiens per recreatio-nem ascendere et in ecclesia fratrum, quae semper est fri-gidior, discumbere, ad quorum adventum fratres sternunt tape-tias super pavimentum et cussinos sive pulvinaria super tapetiasponunt, et domini desuper (334 A) discumbunt ponentes cubi-tos super cussinos, non enim in terris illis consuetudo estsedere super scamna, aut super sellas vel cathedras, sedcuncti discumbunt super terram, et si sunt magni et divites,sternuntur eis tapetiae. Eis ergo sedentibus fratres apporta-verunt cis collationem in una stannea lance, paximatios con-fectos speciebus, et de panibus eorum, et lebetum et fructus,botros, amygdalas et inelunas, et aquam recentem pro potu,quia vinum non bibunt. Ex his cum jucunditate domini illimanducaverunt, quibus fratres Minores et nos peregri-ni astitimus et servivimus, et famuli eorum sarraceninobiscum circumstabant. Interrogaverunt vero nos de multisper interpretem, et responsa nostra cum ammiralione audive-runt, et seriöse conferebant ad invicem de auditis. Erantenim viri maturi, senes, barbati et experti, principales rec-tores civitatis sanctae et homines personati.

Porro Pater Cardianus die praecedenti miserat duosfratres de monte Syon in Bethlehem, quos quidam Sarracenusinvaserat in via eosque percussionibus non paucis laeseratusque ad sanguinis effusionem. Illum Sarracenum accusavitpater Gardianus dominis illis, qui promiserunt ei, quod eumvellent punire, eumque taliter tractare, quod amplius nullumChristianum turbaret. Post querimonias Patris Gardiani ac-cessimus nos peregrini et conquerebamur de illo Sarraceno,qui noluit nos in ecclesiam Ascensionis Domini intromittere,ut patet sub XXVII. die, et petivimus, quatenus indulgerentnobis, libere loca sancta visitare. Responderunt: quod nihildeberemus illi dare, qui ostium ecclesiae Ascensionis Dominiobservat, nec amplius esset aliquid a nobis postulaturus. Delibera autem locorum sanctorum visitatione dixerunt: habeatis,inquiunt, liberam voluntatem eundi, quocumque placuerit, sua-demus tamen, ut semper aliquem Sarracenum vobiscum habea-tis ambulantes, ne juvenes insolentes, quos arcere non pos-sumus, vos molestent. Et ita transivit illa dies, in qua tam