Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
112
Einzelbild herunterladen
 

112

honoratus archiepiscopalus, cui S. Svlvanus praeerat, utdicit Cyrillus de miraculis S. Jeronymi ad August.

Vicesima quinta die, quae est S. Jacobi Apostoli, ante-quam sol oriretur, surrcxcrunt fratres montis Syon, et accep-tis de sacristia paramentis exierunt conventum, et ego cumeis, ad ecclesiam S. Jacobi pro Officiis ibi celebrandis. Deilla ecclesia dictum est fol. 103. B. Cum autem ad ecclesiamvenissemus et fratres intrare permissi, ego veloci cursu adhospitium peregrinorum processi, et pulsans lapide ostium cosexcitavi ad Officium, cum quibus in ecclesiam praedictam reas-cendi. Cantavimus ergo in capella decollatiouis S. JacobiOfficium solenne et Missas successive in eodem altari celebra-vimus et ad loca nostra reversi sumus et in eis nos illa diccontinuimus, quia erat sexta feria, quae semper Sarracenis so-lemnis, sicut nobis dies dominica, nec patiuntur nosdiebus, quibus ipsi celebrant, evagari per civitatem.

Vicesima sexta, quae est festum S. Annae, matris bea-tissimae Virginis, mane surreximus et ad ecclesiam, ubi locusest domus S. Annae, in qua genuit Dei genitricem, transivi-mus et inhabitantes locum rogavimus, ut nos intromitterentsed nequaquam adquiescere volebant. Prae foribus ergooravimus sanctam Annam et filiam ejus honoravimus. Dehac ecclesia dictum est fol. 140 A. et locus describitur fol.229 A. Ab illa ergo ecclesia discessimus et per portam S.Stephani exivimus et in vallem Josaphat descendimus, ut inecclesia Assumtionis beatae Virginis divina celebraremus. Sedcum ad ecclesiam venissemus, clausa erat, nec ingredi pote-ramus. Ideo dimisso loco ascendimus in specum orationis etagonizationis Christi et ibi altari parato divina celebravimus,quod tamen prius numquam visum fuerat, quod Latini in hoccelebrarent. De illo loco habes fol. 144 A. Et post Missasalia loca sancta (B) montis Oliveti transivimus, et cum adecclesiam Ascensionis Domini venissemus, quidam Sarracenusobstitit nec in ecclesiam voluit nos ingredi, nisi daremuspecunias. Cui minati sumus, quod vellemus conqueri de eodomino Naydan, praefecto Jerusalem, sed non curavit verbanostra, et itareversi sumus ad prandium in montem Syon.