Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
109
Einzelbild herunterladen
 

109

in Chayro. Et illi tluo sunt subordinali, et minor recipit stipendiuma majore, major autem extorquet ea a peregrinis. Et quandoilli Trulscliclmanni sunt recti et probi, bene stant peregrini;sed quando secus est, tunc sunt peregrini perditi, sicut pate-bit in processu. Major Trutschelmannus de Jerusalem, Saba-tbytanco, erat homo longus, senex, dives, et multum declaris moribus, peregrinis durus in continua ductione etgravis in pecuniarum mulctatione, et non satis bene tenuitcompactata et in multis promissis cessit; satis fideliter tamennos defendit, et in quibus eum invocavimus, diligenter adjuvit.Calinus vero minor de Jerusalem, Elphaliallo, erat vir senex,credo plus quam octogenarius, simplex et rectus Sarracenus,et multa pollens morali virtute, illius autem erroris fuit, quodcredidit, omnes homines salvari posse in ea fide, in qua natisunt, si illam integram servarent, et ab ea fide apostatasomnes dixit esse damnandos, ideo Mamaluccos suae fidei, afide Christi apostatas, damnavit, et omnes orientales Christia-nos dixit esse damnandos, pro eo, quod gentilibus essentconformes et confoederari regibus eorum. Similiter Judaeosinter cos viventes. De fide nostra et salute magna sensit,sed credidit, si ipse suam fidem derelinqueret, in fide nostrasalvari non posset, sicut nec credidit, Christianum apostatamin sua fide posse salvari. De his saepe contuli cum eo, scivitenim lingam italicam et corruptum malum teulonicum, quoddidicerat a peregrinis, cum quibus XLVIII vicibus per deser-tum ad montem Synai transivit, et tanto affectu Christianistransmarinis afficitur, quod vitam suam cum illis perderet,inimo, pro eis se mortis periculis exponit, quia, cum sit senioconfectus et in genitalibus ruptus, cum peregrinis tamendeserta pertrausit, nullius praemii intuitu, sed ut sit cum cis.Ingens sibi cura est, quomodo peregrini post suam mortempossint duci per desertum et per illas regiones. Sed et mihiipsi cura est, et mortem ejus horreo, sicut et mortem fratrisJohannis, de quibus vide fol. 183 B.

Calinus ille fuit quondam Viennae apud ImperatoremFridericum III. et Romae apud Papam Nicolaum V., quod sicaccidit. Quodam anno milites per desertum duxit, inter quoserat unus potens miles alemannus, qui virum tenerrime dilexit,