Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
107
Einzelbild herunterladen
 

107

Patribus gratias egi pro caritate mihi oblata et cum gratiarumactione hospitium possedi, quamdiu iu Jerusalem fui, ingre-dieus et egredieus cum illis venerabilibus fratribus sicut do-mesticus et sine timore et sine Sarracenorum vexatione. Etsine expensis mansi in conventu optime provisus.

Porro caeteri peregrini conduxerunt hospitium in domoElphahalli, minoris Calini, Sarraceui, quae domus est intramontem Syon et Jerusalem in clivo, quo est descensus adecclesiam sancti sepulchri. In illa domo erant tres cameraeet unum parvum solarium et in medio unum atrium vel unacuria competenter magna, in qua stabant vites plenae botris,et sub domo erat magna piscina pro baptismatibus Sarraceno-rum» Duas ergo cameras dedit peregrinis Calinus, ipse veroet frater ejus retinuerunt tertiam cum suis supellectilibus, etperegrinis (IS) iu domo manentibus ipsi duo nec manducave-runt nec dormierunt in domo, sed eam liberam peregrinisdimiserunt, ex qua intrabant et exibant, et in ea quiescebantet manducabant, ementes necessaria eaque coquentes prosuo libitu. Diviserunt autem se peregrini in tres partes, fa-cientes tres societates, ut eo melius et copiosius procurationecessariorum fieri posset per desertum, et ut pax meliusservaretur inter eos, quae difficulter servaretur in tanta mul-titudine. Prima tamen et secunda societas semper simul man-serunt, sed tertia remansit similiter.

In prima societate erant sex peregrini, scilicet:

Dns. Johannes comes do Solms, junior omnibus, sednobilitate generis clarior.

Doni. Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus ecclesiaemogunlinensis.

Dominus Philippus de Biclicn, miles, praefati comitis custos.

Erhardus, quidam socius armiger et servus comitis.

Johannes, dictus Ilcntgi, procurator et cocus expertus.

Johannes Knuss, interpres linguae italicac.

In secunda societate erant octo peregrini, horum haecsunt nomina ;

Dominus Maximus cognomento Sinasinus, baro de Rop-pclstcin.

Dominus Feritandus de Mernawc, baro, miles.