90
De regressu peregrinorum in Jerusalem per viculumßetliphage sacerdotum.
Consequenter ulterius progressi sumus et in locum veni-mus, ubi quondam stetit viculus sacerdotum Bethphagc, dequo habetur Matthaei 21. Ab hoc viculo misit Dominus duosdiscipulos in Jerusalem, ut adducerent asinum sibi, ibique cosexspectavit. In hoc loco cantavimus cantum: Cum appropin-quaret Dominus etc., et vestigia Redemtoris nostri deosculatisumus et indulgentias percepimus (f). De Bethphagc loqui-tur beatus Bcrnhardus commendabilia in sermone ad militestempli cap. 12. A Bethphage non potest adhuc videri civitassancta, progressi ergo consequenter clivum montis Oliveti ad-sceudimus et ad unum districtum venimus, per quem estascensus praeceps ad IX gradus, et ibi est positus lapis lon-gus ad mensuram ipsius clivi et latus ad latitudinem (315 A)viae, et arte latomorum sunt gradus per incisionem facti inlapide, per quos possunt homines et bestiae ascendere clivum.Hic lapis in longum est per medium divisus, ac si esset cul-tello incisus, et dicunt, quod Sanctorum antiqua traditio ha-beat, saxum hoc fuisse scissum in passione Domini in testi-monium omnium ibi transeuntium et in perpetuam memoriam.IIos gradus deosculati sumus propter miraculum et propterDomini vestigia, quod non dubitamus, [eum] saepe ibi tran-sivisse. Cumque ab hoc loco ascendissemus altius, incepe-runt culmina turrium civitatis sanctae apparere, primum autemculmen, quod vidimus, fuit ipsius campanilis et turris eccle-siae sancti scpulchri, de quo etiam vide fol. 132 A. Et hochodie praeeminet cunctis aediliciis et statim post vidimustotam civitatem sanctam jocundissime resplendentem, in cu-jus aspectu exhilarati et laetificati fuimus, habet enim haecdulcissima civitas quendam delectabilem aspectum valde, quamens intuentis jocundatur. Hoc enim pro certo scio, quodaspectu illius civitatis numquam potui satiari, quanto enimquis diutius eam aspicit, tanto magis sibi dulcescit, et quo-dammodo hominis affectum ad sc rapit. Dominus enim Jesushac via vadens civitatemque videns flevit super cain, motuscompassione ex corporali ejus inspectione; non enim sine