Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen
 

21

primam domum Zachariae, inferiorem, et cum ad eam venis-semus, firmiter clausam reperimus, ad quam lapidibus et fust-ibus et baculis pulsavimus, sed nemo respondit nobis. Circui-bant autem juvenes Sarraceni domum, quaerentes locum, perqucin muro ascenso intrarent, et nobis aperirent. Erat autemin ea Sarraccnus quidam, liomo bestia, qui dissimulavit nosse audire, sed cum videret juvenes Sarraccnorum, qui curre-bant nobiscum, ut alinin quaererent locum intrandi, descenditad ostium et eo patefacto stabat cum fuste in ostio, et uxorejus cum titione, et observabant, ne quis intraret, quousquesibi aliqua pecunia daretur; quae cum sibi data fuisset, remisitfurorem, et ingressum indulsit. Slalim autem ut ingredi ince-pimus, inchoavit cantor alta voce canticum beatissimae VirginisMariae: Magnificat anima mea etc. Et cum illo cantu adlocum venimus, in quo Maria Virgo Elisabeth salutavit, Jo-hannes in utero exultavil, Elisabeth resalutavit et prophetavit,Maria carmen dulcissimum decantavit maximo mysterio reple-tum, cujus quodlibet verbum aliquo magno sensu est impraeg-natum. In illo ergo loco in orationem procidimus et iudul-gentias plenariae remissionis accepimus (ff). Singularemnamque laetitiam in hoc loco habuimus cum beatissima VirgineMaria, quae hoc ineffabile gaudium, quod per angeli salutatio-nem in secreto cordis sui reclusum et absconditum gerebat,hic in publicum amicabili salutatione et dulci cantico promebat.Sed et pueri ambo in maternis uteris ad matrum conventionemresultabant et gaudebant, sicut et ambae matres insolita lae-titia affectae erant. In beatissima Virgine Maria omne gaudi-um, quod in angelica salutatione receperat, hic renovatumfuit, et quodammodo completum. Et si fas est dicere, majusgaudium hic videtur habuisse. Angelus enim in Nazarethipsam salutans dixit: Ave, gratia plena, Dominus tccum, be-nedicta tu in mulieribus. Sed Elisabeth voce magna clamavit:Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.Notum (B) est autem, quod beatissima Virgo Maria plusdilexit incomparabiliter fructum ventris sui, quam se ipsam;et ad ejus honorem plus gaudebat, quam ad proprium. An-gelus autem solum benedictam dixit, sed Elisabeth eam bene-dictam proclamat et fructum ventris sui, et in hoc gaudium

J