quiete in cultu Cereris, Bacchi et Veneris. Sed considerabant,vacuum esse inertiam sectari, et vitiosum, supradictis animumapplicare. Idcirco rationem consulentes ardenti desiderio admilitaris dignitatis fastigia se extenderunt, non cujuscumqucmilitiae, sed nobilioris et excellentioris, quae in hoc mundoacquiri potest. Et haec est militia sanctissimi dominici se-pulchri, omnium militiarum optima et nobilissima. Et hocpotest multis rationibus [demonstrari] quae jam statim sub-jiciuntur.
Primo, quia militia illa est divinior, utpotc in actu vir-tutis latriac accepta: accipitur enim genubus flexis in actuvenerationis sancti sepulchri, nec invenitur nobilis aliquis,qui dicat, se propter militiam principaliter in Jerusalem ve-nire, sed principaliter propter venerationem locorum redem-tionis nostrae, qui actus ad latriam, divinam virtutem, pertinet.Dicunt enim, et frequenter a militibus audivi, quod si locasancta in Jerusalem non essent, numquam, etiam si millemilitias accipere ibi possent, mare transirent; sed loca sanctaillos movent, ideo divinior est haec militia, quam aliae.
II. Haec militia est sanctior, quia in sanctiori loco totiusmundi confertur, hoc in loco resurrectionis Domini JesuChristi.
III. Militia haec est spiritualior, quia non confertur nisicontritis et confessis et eucharistiae sacramento munitis fuloco spirituali a persona (185 A) spirituali et a Fratre humili.
IV. Est virluosior, quia militia haec non est admixtavitiis. Aliae enim militiae habent aemulationem, iram, invi-diam, superbiam et plura alia vitia annexa; haec autem quan-tum est in se, tota est virluosa.
V. Haec militia est decentior. Valde quippe bene decet,ut Christianus, miles esse volens, in illo campo militiamaccipiat, in quo rex suus contra potentissimum praevaluit.Dico autem regem nostrum Christum, et campum Golgathalocum, in quo diabolum prostravit.
VI. Militia haec sancti sepulchri purior est et mundior,et innoccntior, nullo enim humano sanguine inquinatur sicutaliae, quae ut communiter sunt immundissimae, quia dantur;quando grandis instat sanguinis effusio humani. Et quod his