Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
462
Einzelbild herunterladen
 

462

immobilibus et mobilibus dotavit. Papa vero Hadrianus dedicavitpersonaliter et quasi jubilaeum et concilium ibi celebravit cummaximo hominum concursu. Instilutus autem primus abbas fuitAndegarius, qui yitam ibi regulärem inchoavil. Tempore autemillius concursus et concilii incepit ibi civitas aedificari, quam Ca-rolus abbati et monasterio appropriavit, dans ei omnem jurisdic-tionem tarn in temporalibus quam in spiritualibus, et omnes de-cimas, primitias et datias eidem tribuit. Devotione autem mo-nachorum incipiente decrescere decrevit etiam affectio hominumad monasterium, unde multo tempore steterunt in magna diver-sitate simul abbas et civitas, et multae diaetae hinc inde fueruntcelebratae. Tandem autem abbas dorsum quaerebat et se cumduce Georio de Bavaria, qui tune ad magna adspirabat, confoe-deravit, ut ejus assistentia civitalem urgeret. Sed audiens impe-rator Fridericus UI. Campidonam adiit et civitatem liberam red-didit, eo modo, quo aliae civitates imperiales sunt, et abbati etmonachis potestatem recepit. Anno Domini 1487 sunt haec actaaevo nostro. Est autem nobile monasterium sepultura S. Hilde-gardis dedicalum, in quo est organum musis ligneis cantans, quodnusquam vidi nisi ibi.

(Il) Die XXYII cibum in Campidona sumsimus et pertransiloponte Ilari in campestria silvosa, tum et tortuosa processimus, etsine pausa usque in Memmingen oppidum equitavimus, ibique pernoctem mansimus in domo protonotarii civitatis, sororii JohannisMüllers, socii mei. Erat autem civitas plena populo, quia cele-britas hasliludiorum, chorearum, sagiltariorum, conviviorum ibifuit, ad quam quasi ad Olympicos ludos proceres regionis conflu-xerant. Cives etiam nobiles de Ulma ibi erant plures, qui adspectacula adscenderant, de quibus multi ad me venerunt et con-gratulabantur mihi de salubri reditu; sic et alii utriusque sexusde ipso oppido multi ad me venerunt et laetanter susceperunt;eram enim notus toti populo urbis, quia saepe ibi praedicaveram,ad publicum autem non processi, ne quis aestimaret me veilevidere .spectacula, et ne me ipsum populo monstrum et spectacu-lum facerem, quia prolixam habui barbam contra consuetudinemLatinorum monachorum, fratrum et sacerdotum.

Yicesima octava die, quae est translationis S. Thomae deAquino, cum parati essemus ad recessum, audivi advenisse inge-