459
eum statim in thalamum rapuit. Cum autem juvenis nihil delec-tabile in ea cerneret, in memoriam duxit delicabilem regionemseque in amorem odibilis foeminae commovit, sicut Boreas inequas Dardani exarsit, et sicut Pasiphae, fdia solis, uxor Minois,ab irata Yenere infausti amoris flammis succensa amavit taurumet artificio Daedali in ejus venit concubitum et ex eo suscepitet peperit medium taurum et medium hominem. Sic et hic prin-ceps accensus a Yenere concubuit cum deformi Multesch et co-piosissimam sobolem ex ea suscepit tarn bestiarum quam hominum,id est, regionem omnibus bonis affluentem ex illo meruit concu-bitu. Yerum statim celebratis nuptiis ipsam uxorem filius adpatrem misit, quae numquam reversa in aliena terra obiit etducibus Austriae haereditario jure terram illam dereliquit, quampossident non sine invidenlia domus Bavariae usque in hodiernumdiem. In ea Pontina civitate habet dux regiam solennem et pala-tium, et civitas habet foruin spatiosum ad hastiludia et alios Olvm-picos ludos faciendos; ad muros civitatis descendit rapidissimocursu Inus fluvius, in cujus littore sub Pontina ad milliare estalia civitas, Hallis nomine, in qua est. salina et coctura salis pre-tiosissima. Sunt ibi sarlagines tarn magnae, ac si in fabrica Jovisper Cyclopes Vulcani servos essent fabricatae. Pulo autem cumAenea Sylvio, hoc oppidum Hallis nomen illud accepisse a flumineminoris Asiae, dicto Allis sine adspiratione, cujus aquae faciliterin Optimum decoquuntur sal. Et eadem ratione etiam alia locaAlemanniae, in quibus sal decoquitur, Hall dicuntur (J»), ut Hallin Suevia, Hall in Franconia, Hall in Bavaria etc. Yel eonsuetu-dine rudis vulgi factum est, ut oppida prius dicla Sal, a salisrecoctione dicantur nunc Hall, cum facilioris exprcssionis sit dicereHai, quam Sal. Hoc enim modo frequenter mutat vulgus in-doctum locorum nomina.
Ex hac salina habet dux per annum thesaurum ingentem auri.Ad latus hujus civitatis descendit consequenter Inus fluvius etlongo tractu valles lustrans et impatienter angustiatus violenterpenetrans tandem Victor evadit et juxta Bocodurum civitatem,quae nunc dicitur Patavia, in Danubium ruit. Igitur de civitatePontinensi per pontem in magno tumullu egressi sumus, quiaeadem hora egrediebatur dux unus Bavariae de Monaco, Christo-phorus, cum exercitu, fuitque in ponle concursus periculosus