457
vidi unum de dentibus S. Christophori, os ntique magnum et in-# gens, argento inclusum, et unam draconis linguam trium palmarumlongitudinem habentem, quam dux inter reliquias reposuit in me-moriale perenne Dicitur enim, quod temporibus giganlum qui-dam gigas palriae illius princeps ingentem peremit draconem, lin-guam ejus reservans, haereditario jure ducibus Ponlinensibus eamrelinquens. Si liceret nobis cum poetis fingere, dicere possemus,hunc gigantem de sobole Herculis orlum, quae semper inimicadraconibus serpentibusque ac monstruosis feris exstitit, nam ipseHercules in cunis infans exislens serpentes a Junone ad se mis-sos occidit, manu capita eorum puer viriliter apprehendens, etperfectae aetatis pervigilem draconem horti aureorum pomoruminteremit et aurea mala rapuit puellis Hesperiis. Gigas, de quosermo est, audiens in Alpibus Carneis et Rhaeticis fore vallemaurea mala gignentem, sed ab insidiosissimis feris possessam, as-sumlis ergo sociis Alpes ingressus et peremtis possessoribus earumin hanc pervenit vallem et draconem repertum interemit Iocum-que argento septum possedit, in quo aurea mala liabuil; argentoenim montes paene omnes in gyrum virent, quo de mineriis ex-tracto aurea mala, ducatos florenosque facile est reperire. Namomnis illa terra argento referta est, unde sole splendentc arenaet lapides scintillant visumque inspicientis repercutiunt, et quoddicitur de Pyrenae monlibus mirandum, revera de noslris JulianisRhaeticisque Alpibus ac Fericiis montibus similiter fingi posset.Praefati enim montes silvosi sunt, et priscis temporibus casu perpastores ignem sibi facientes incensa sunt omnia ligna igue, etomnis regio combusta, ideo etiam pyrenae dicuntur. Ardenteautem continuis diebus igne plures ex montibus argenti puri rivuliflammarum vi effluxerunt. Sic, sic, si nostrarum Alpium lignaarderent et viscera illius nobilis terrae incalescerent, haud dubium,quin e visceribus copiosum argentum per modum rivulorum usquein valles desudaret.
Igitur a montanis per plana equitavimus ad Pontinam civita-tem et ingressi urbem eam repletam nobilibus et armigeris inve-nimus, quia aliqui principes et marchiones et barones cum archi-duce erant, siquidem ipse dux terrae uxorem acceperat, ducisSaxoniae filiam, et ad nuptias celebrandas universae Alemanniaenobiles confluebant, et ita tota civitas fuit praeoccupata in tantum,