445
'1
et si vallis illa esset inhabitabilis, magis esset borribilis, quamaliqua vallis deserli. Illo die pertransivimus quosdam lacus in imovallis profundissiinos (224t a), quorum unus dicitur lacus mortis,quia omnia, quae in ipsum projiciuntur, mox merguntur, et nulloartificio, ut ajunt incolae, potesl reperiri ejusfundus, similis marimortuo in Palaestina et Acheronti in Crela, de quo poefae dice-bant, quod in ejus fundo vorago esset, per quam aquae illaberen-tur usque in infernum, et influxus ille dicitur fluvius Acherontis.Huic lacui imponunt incolae multa, quae tarnen alibi sunt facta,sicut cummuniter facta poetica in uno loco pluribus adscribunturlocis. Dicunt enim, dum Hercules huc venisset ad ostendendamvirtutem suam, delixit arido solo vectem ferream, quam cum nullusposset auferre, rogatus sustulit eumque confestim aqua secutaesl, quae lacum fecit; quod tarnen apud Helruscos factum esselegimus. Habet lacus hic, de quo dicimus, aquas nigras; superejus marginem adscendiinus per viam valde malam, glacie, niveet saxis distortam, in locum autem quendam devenimus, ubi regiavia totaliter fuit abrupta molibus nivium et glacierum; ceciderantenim de altis monlibus conglomerati moles nivium et secum pe-tras grandes et arbores radicibus evulsas deorsum detraxerant prae-terila die, necdum via facta fuerat, ideo cum ingenti labore per-transivimus, adjuli hoc bono, quod nives et omnia eadem nocteingenti frigore conslricta et gelala fuerant, ita quod mergi nonpoteramus, et si hoc non fuisset, transitus non patuisset nobis,quousque via facta fuisset. Unde oportet quandoque in talibuscasibus transire volentes multis diebus exspectare. Periculosumvalde est hieme per montana transire propter importunum lapsumnivium de montanis, praecipue quando post frigora incipit auratepescere et glacies et nives resolvi, et nonnumquam contigit,quod globi nivium sic descendentes domos involvunt et cum ho-minibus evertunt, imo quandoque integras villas cum ecclesia etdomibus involvit hujusmodi tempestas, et deducit usque ad locumterminationis casus. Non solum autem nives ruunt, sed rupes,petrae et terra sequunlur cum tanto impetu, ut ad duo vel triamilliaria audiatur fragor et sonitus. Deinde ad ascensum venimusmagnum, et in supremo stabat uua custodia Yenetorum, ubi vec-tigalia a transeuntibus solvuntur. Ibi erat pons parvus de petraad petram protensus et subtus pontem profundissima vorago, in