441
pavonis, quasi eam despiciens etc. Silus fluvius Taurisinus derupe quadam Alpium, dicto Pcnschendorff, exilit et urbem trans-currens in mare mergitur.
Deciina octava die, quae erat dominica prima post octavasepiphaniae, audita Missa et prandio sumto Taurisii equos ascen-dimus et contra faciem Alpium equitavimus. Est autem sex mil-liaria terra planissima et fertilissima, inter mare et montana viri-bus et arboribus plena et pascualis. In processu autem venimusad fluvium Plabes, quem transire nullatenus poleramus, quia inun-daverat et ripas alvei non solum impleverat, sed exundabat, undemultis clamoribus emissis transductorein advocavimus, stabat enimhippogamus ex opposito in alio liltore, post horam autem tardeadvenit rusticellus et in hippogamo navi equina nos transduxit.Hic fluvius Plabes rapido cursu de Alpibus ruit dividitque mar-chiam Tarvisiniam a Foro lulio.
In Foro Julio sunt civitates magnae, Yenetis subditae, sicutet Tarvisina marcbia eorum est. Quodam tempore descendi longoitinere de montanis in rate per fluvium illum cum multo periculoet crebra ratis impactione in rupium parietes. Consequenter pro-cessimus contra montana et in solis declinatione ad radices Alpiumpaene venimus in civitatem Cunianum, vulgariter Ilunglim, et ibiper noctem mansimus. Cunianum est oppidum parvum, sed mu-nitum, dependens ad elivum montis; per ejus circuitum tot stantolivae, ul in silva videatur Stare, et in ejus summitate stat castrum,habetque suburbium majus civitate, in quo. sunt hospitia.
De Alpium longissimo tractu.
Alpes montes sunt, seu mons multis et excelsis cacuminibusdistinctus in occidente contra meridiem tarnen incipiens, et longeper mundum dislenditur. Diversa sortitur nomina, et quod mirumvidelur, usque in Indiam se extendit. Yerum tarnen Alpes nostraenon sunt nisi quoddam brachium a tractu illorum montium, qüisic mundum circumeunt et maria mediterraneum, Pontum Fuxinum,Caspium sive Hircanum et Indicum includunt, unde catena mundidicitur. Ubicumque enim legeris de Riphaeis monlibus et Hyper-boreis et Carpathis, Tauri, Caucasi et Caspiis montibus, intellige