438
Oceanus est, quod orbem cingit tolum, quod est mare maxi-mum. Mediterraneum ex oceano fluil et ab occasu in meridiemvergit, deinde ad septemlrionem tendit, per mediam enim lerramusque ad orientem perfunditur, Europam et Asiam Africaraquedisterminans. In ea autem parte, qua contra aquilonem vergit,Hellespontus dicitur, qui in septemtrionem retorquens anfractibusmagnis juxta Graecias et Illyricum in angustias YII stadiorumslringilur. Inde diffusus ab aequore patente rursus stringituret facit Propontidem, qui mox in quingentos passus coarclatur,iitque Bosphorus Thracicus. Inde Ponlus Euxinus, a cujus tergoamplissima Palus Maeotis est, quae congregatur ex influxu mariset ex accursu Tanais fluminis de Riphaeis montibus eruinpens, etaliarum aquarum accurrentium.
Quibus hic dimissis maris mediterranei laudes requiramus.Mediterraneum mare, Africo et Asialico atque Europico littoreterminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis Abilam etCalpen occidentalia promontoria, quae Pomponius columnas Her-culis vocat, ad terras demissum nostras ex oceano vetustissimihomines credidere. Ex quo sic Deo sua liberalitale nostris oppor-tunitatibus providente ingens mortalium commodum consecutum est.Quid enim spectare divino praeparante lumine rates humano ex-cogitatas ingenio et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantesundas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omnegrande fertur onus; quid eorum excogitare audaciam, qui se primoundis incognitis et inexpertis flalibus credidere? Horror equidemest. Horum tarnen, etsi non semper, ut plurimum tanta fuit fideset audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua,non dicam cursu solum sed volatu celeri delati, aurum metalla-que, vestes purpureas et aromata, lapides pretiosos et ebora oc-cidentis, peregrinas aves et balsama, ligna nostris silvis incognita,gummala et sudores reliquos radicesque non omni solo familiäres,ex quibus tarn sanis quam aegris corporibus medicamina atqueobleclationes sequuntur innumerae. Et quod non minimum humanigeneris (et) reipublicae bonum est, bis agentibus navigationibus marisliujus factum est, ut Cimber et Celta altero orbis angulo nonnum-quam sentiant, qui sint Arabes, qui Aegyptii, qui Palaestini etSyri; quid mare rubrum, quid desertum, quid terra sancta, quidSodoma, quid Judaea, quid et Sabaea nemora sudent; et Hirca-