Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
434
Einzelbild herunterladen
 

434

Diaetae et capitula.

Duodecimo famosam reddunt hanc urbem diaetae saeculariumprincipum et capitula religiosorum, quae ibi frequentius celebran-tur. Nam cum principes concordare nemo potest, causa ad Ye-netias devoluta pacatur. Sed et religiosi sua capitula generaliaibi expediunt frequentius quam alibi, tamquam in loco aptiori.Nam, ut de aliis taceam ordinibus, ordo noster YII generaliacapitula ibi celebravit, in quibus multa salubria fuerunt ordinatapro conservatione ordinis. Primum fuit anno Domini 1297, secun-dum anno 1325, tertium anno 1357, quarlum anno 1394, quintumanno Domini 1437, sextum anno Domini 1486, in quo fuit elec-tus magister Barnabas in magistrum ordinis, et frater UlricusGehender de Wienna fuit diffmitor, et frater Felix Fabri sociuset eleclor. Generalis ordinis vicarius erat reverendus magisterJacobus de Stubach, provincialis de Tlieutonia, qui tenuit capitulumillud usque ad magistri electionem. Anno Domini 1487 iterumfuit Yenetiis ad S. Johannem et Paulum capitulum generale posi-tum, quia magister Barnabas, generalis electus, statim post obiit;et fuit generalis vicarius ordinis magister Joachimus Yenetus. Deprovincia nostra fuit diffmitor frater Felix Fabri, socius et electorfrater Bernhardus de Eslingen. Interfui alias capitulis aliis, sednumquam tantam solennitatem vel gloriam vidi, quantam in hisduobus capitulis; erat enim festum per totam urbem, quasi S. Marci,et decoralae erant pategae, ut in nundinarum celebritate fieri solet,et tantus populorum concursus ad Praedicatores, ac si apostolorumfuisset congregatio, et divinis officiis, in sermonibus, in disputa-tionibus, tanta multitudo semper adfuit, ut ecclesia, quae tarnenamplissima est, foret compressa. Denique tempore electionismagistri ordinis, existentibus in conclavi generali vicario ordinis,provincialibus, diffinitoribus, electoribus, tanta multitudo per totumconventum erat populi, non vulgarium, sed nobilium et honora-bilium, quos vnlgus zentilomos vocat, latine gentiles homines, utstupor esset videre, qui omnes exspectabant patrum inclusorumegressum, ut viderent diversarum nationum mundi fratres et eum,quem in generalem elegissent de tanta multitudine.

Porro in die capituli, quando solennitas erat capituli, tantus