Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
411
Einzelbild herunterladen
 

411

et alias poenas celeri festinanlia morientibus inferunt, sicut saepevidi apud eos. Inaudila enim eliam apiul eos crudelitas, dimitti

hominem vel in laqueo palpitare vel in rota diutius agonizare,

sicut apud nos fieri solet. Inscelerati (213 ») effugiendi apudeos habent opportunitatem, antequam captiventur. Si enim reuspraesentit se captivandum et currit ad aliquod canale, ubi barcaestant, et ducatum in barcam projicit in eamque saltat, tenetur

barcarius eum educere ad quamcumque plagam petat, etiamsi

ducis et totius senatus servi currerent ad eum capiendum, et sietiam vel civitatem incendisset vel S. Marci thesaurum furatusfuisset vel ipsum ducem interfecisset, nee ipse barcarius puniturpropter eductionem talis malefici, sed puniretur, si reum ad seconfugientem cum industria negligeret.

Quartum commendabile est, quod non solum Yenetorum po-testas est durabilis, sed ampliata et dilatata nimis, ita, ut etiaminter ferocissimas gentes late mari terrisque imperet. Quaenamcivitas in lolo orbe, quae communitas, quis rex invenitur ter-minos suos tanlum ampliasse, sicut haec Venetiarum urbs, cujuspotestas hodie Germanorum fines attingit et Ungarorum, Turco-rum, Sarracenorum, Barbarorum, Siculorum et Italorum; et Euro-pae, Asiae et Africae terminos tangit? Includit dominium eorumForum Julium, Aquilejae patriarchatum, Histriam, Dalmatiam, Scla-voniam, Croatiam, Albaniae partem, lllyrici, Graeciae, Venetiae,Italiae. Et in medio illarum provinciarum est mare latissimumcum insulis suis, regnis et regiouibus, quod totum paene ad eosspectat. Et faciendo crucem per eorum dominium ponitur pescrucis in occidente ad principatum archiducum Austriae in Alpibus,cujus magnam obtinent partem, et protrahitur haec pars crucis inlongum a montanis per mare secando aquilonem et meridiem us-que in orientem, sistilque in Syria, cui Cyprus connumeratur,quae hodie eorum est. Deinde trahendo transversam crucis partema terminis Pannonum sive Ungarorum usque ad mare Adriaticumet Siciliam in australem plagam. Has autem latissimas regionesacquisiverunt multipliciler. Nam Cypri regnum jure haeredilario,sicut patet supra Fol. 142 b. Cretam emerunt, ut patet Fol. 160.Echium vero insulam et Samum, Mitylenen, Andrum, Dominicus38. dux Yenetorum anno 1117 Graecorum imperatori abslulitjusta de causa, et Metanum, Spalalrum et Tragurum ab Ungaris